Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uetus scripturae celebrata sententia est esse pudorem, quo gloria inuenitur et gratia, et esse rursus pudorem, qui solet parere peccatum. cuius dicti ueritas quamquam satis ad omnium intelligentiam ipsa sui luceat claritate, mihi tamen nescio quomodo in praesenti causa propius innotuit.

prouocatus enim ad [*]( 5 cf. Ecvli. 4, 25 ) [*]( 1 cons.] add. fit g in s.l.m\'2A,om.D conbustionc C conbustionem est J conbustione est Ap.c.m2; add. explicit ad sabinianum de paenitentia E arnen explicit epistula hieronimi ad sabinianum diaconum de paenitentiam (sic) G explicit ad sabinianum cohoitaturia (sic) K, ) [*](B = Berolinetms lat. 18 s. XII. ) [*](0 = Oxoiviensis Balliolensis 229 s. XII. ) [*]( e = Parisinus lat. 1876 s. XII. ) [*](v = Sanerucensis 105 s. XII. ) [*](z = Vaticattus lat. 360 s. XII-XIII. ) [*](a = Sessarianus 32 (Bibl. Nat. Rom. 2093) s. XlII. ) [*](.il = Vaticanus lat. 344 s. XV.,. ) [*](b1 = Caswateims D IV 41 s. XV. ) [*](a1 = Vaticanus lat. 4279 s. XVI. ) [*](c1 = Casamtetms AII1 s. XVI. ) [*](HO/nc subditiuam e-p-islulam, quam in appendiee operum Pauimi N olani edidit Guil. Hartel (CSEL XXIX 436), praebent iniegiam eυι1 c1, reliqui codd. desinunt p. 349, 1 uerbis: reprobetur a domino i ad celantiam (hunc titulum deleuit m2 et in mg. adscripsit: apocpha) B ieronimus ad celanam quo modo in coniugio recte et sancte uiuat 0 ieronimus ad cellantiamneuxormaritumsuumdimittat propter religionis causam sine illius consensu e epistola hieronimi ad cellantiam. ne uxor maritum suum dimittat propter religionis causam sine illius consensu v epJa beati hieronimi ad celantiam z eiusdem ad celanciam b1 epia beati ieronimi ad celanciam a1 epta ihero exhortatoria ad cellanciam et ne uxor maritum dimittet (sic) causa religionis sine illius consensu c\\ hluh carent ai1; Hieronymi nomen exhibent fituli inOevzb1 (eiusdem)aV ) [*]( 5 sent. cel. 0 eel. om.ecl 6 inueniatur evcl rursum B prorsus evc1 soleat ev c1 8 ipsam a1 9 proprius zfbW a.c. )

330
scribendum litteris tuis, quae miris hoc a me obsecrationibus flagitabant, diu, fateor, de responsione dubitaui silentium mihi imperante uerecundia. cui tamen fortissime resistebat et uim faciebat precum tuarum fidelis ambitio pugnabatque acriter cum haesitatione mea humilitas obsecrantis et magna quadam fidei uiolentia oris claustra pulsabat. cumque sic animum in utroque nutantem cogitatio diuersa libraret, paene pudor exclusit officium.

sed me illa, quam supra posui, sapientis sententia armauit ad depellendam inutilem uerecundiam et damnosum silentium resoluendum, cum utique ipsam scribendi causam tam honestam uiderem esse, tam sanctam, ut peccare me omnino crederem, si tacerem, illud mecum scripturae reputans: tempus tacendi et tempus loquendi et iterum: ne retineas uerbum in tempore salutis et illud beati Petri: parati semper ad satisfactionem omni poscenti uos rationem.