Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Si igitur inueniuntur exempla, quae nos per hanc ducant ad uitam et rectum euangelii tramitem teneant, sequenda sunt; sin uero ea uel deficiunt uel deficere putantur, apostolorum forma [*](5 < f. T Petr. 2. 23 ) [*]( 1 ergo c cupiditatE et(atque e) auaritia cvc1 2 cedimur vcl credimus il 3 inc. uiam evel hoc i1 comitum cvc1 4 iracundiam vi1c1—dia c lib. exp!.] expl.si lib. v libidinemque t1 o implere t1 uindicamus c remaledicimus cl (5 aduersus cvcl simus ax pluribus tvc1 7 audiuimus b1 8 uerum gratia Bp.c. uero gramen aa.c. uerum dicere gratia err1 non addidt. om. eodd. impedimus b1 -mur evc1; add. hominum cl tim. hom. an. a1 an. hom. tim. ilbl tim. homines cvc1 9 de] domino cvc1 nias imus crc1 10 nostri sunt$ocii a1 at om.eve1 11 pr. si Qtn.V omnibus his a1 omnibus om.Oz sunt. extr. vi1b1 extr.1 uacui cc1 praestamus an. erc1 an. praestamus c 14 paucorum ista abl pr. est imi.ab1 penanim] add. est il rarum bl idoneos] unius cv et unius cl huius itineris criV 15 repp. B reperit ab1 hac) add. uia v et] ac b] 16 reu.] diuertuntur a1 iileo cvc1 ideoque f\'1 17 huius recti i1 19 hancI add. uiam Bu (sed cf. fin. 15 hac) ducunt B 20 ad uitam] uiam cvc1 uiam ad nitam Hartel 21 definiunt cr diffiniunt c1 definerec1 definire c putant Crc1 )

339
uniuersis proposita est. clamat uas electionis nosque quasi ad angustum hoc iter conuocans dicit: imitatores mei estote sicut et ego Christi. certe — quod est amplius omnibus — ipsius domini relucescit exemplum, qui in euangelio ait: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos requiescere faciam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

si periculosum est imitari illos, de quibus dubitas an imitandi sint, hunc certe imitari tutissimum est atque eius uestigia insequi, qui dixit: ego sum uia, ueritas et uita. numquam enim errat imitatio, quae sequitur ueritatem. unde et sanctus Iohannes: qui dicit se, inquit, i n Christo manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare.

beatus Petrus ait: Christus pro nobis passus est uobis relinquens exemplum, u t sequamini uestigia eius, qui peccatum non fec-it, nec inuentus est dolus in ore eius. qui, cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur, tradebat autem iudicanti se iniuste, qui peccata nostra ipse pertulit in cor pore suo super lignum, u t peccatis mortui iustitiae uiueremus.