Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et Samuhel quondam lugebat Saulem, quia paenituerat dominum, quod unxisset eum regem super Israhel, et Paulus Corinthios, in quibus audiebatur fornicatio et talis fornicatio, quae nec [*]( 9 cf. I Reg. 15, 10-11 10 cf. I Cor. 5, 1 ) [*]( 2 ordinetur G nouerit] non erit G minore U 3 et om.J sumtas 91 •4 leuuitae G,hs.l. templo] tempore J 5 hoc] add. autem J diacories J uindicent in ecclesia g uendicent Bp.e.,. add. explicit ad euangelum presbyterum G explicit ad euangelum prebm. quid differt inter prebm et diacm 21 ) [*](Ga = Gandauensis 317 s. VI (continet p. 313, 16 inpaenitens — p. 315,11 post et p. 322, 8 domini - p. 324, 2 caluaria). ) [*](E = Veronensis XVII. 15 s. VII. ) [*](G = Neapolilanus V I. D. 59 s. VII. ) [*](11 = Petropolitanus 1. 13Quarlo s. VII—VIII (contiret initium epistulae usque ad p. 319, 9 peccato). ) [*](K = Spimlietisis 68 s. V111. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](J = Vindobonensis lat. 934 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](W = Augustodunensis 17A s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ) [*](ad sauinianum sancti praesbyteri hieronimi cohortatoria de paelútentia E ad sabinianum diaconum de paenitentia G ad sabinianum diaconum cohortatoria ad p(a)enitentiam rfP ad sabinianum cohortatoria ad p(a)enitentiam KB ad (om.D) sabianum (sic) diaconum lapsum AC, D (diaco) ad sauinianum dia- conum J, titulo carent fragmeata in Ga; Hieronymi nomen exhibent lituli in EDΨ B ) [*]( 9 et om. GADCB samuel KDCB 10 istrahel K chorinthios rj 11 et talis forn.] talis W, om.AJDCB quae] qualis ADCB nec] ne EC )

313
inter gentes quidem, uoce flebili commonebat dicens: n e, cum rursus uenero, humiliet me deus apud uos et lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditiam, quam gesserunt in inpudicitia et fornicatione.

si hoc propheta et apostolus nulla ipsi labe maculati clementi in cunctos mente faciebant, quanto magis ego, ipse peccator, in te facere debeo peccatore, quod non uis erigi post ruinam nec oculos ad caelum leuas, sed prodacta patris substantia porcorum siliquis delectaris et superbiae praerupta conscendens praeceps laberis in profundum!

deum uentrem uis habere pro Christo; seruis libidini, gloriaris in confusione tua et quasi pinguis hostia in mortem propriam saginaris imitarisque eorum uitia, quorum tormenta non metuis, ignorans, quod bonitas dei ad paenitentiam te hortetur. secundum duritiam autem tuam et cor inpaenitens thensaurizas tibi iram in die irae.