Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

an idcirco induratur iuxta Faraonem cor tuum, quia non statim percuteris et differeris ad poenam diu? et ille dilatus est et decem plagas non quasi ab irato deo sed quasi a patre commonente sustinuit, donec in peruersum acta paenitentia populum, quem dimiserat, per deserta sequeretur et ingredi auderet maria, per quae uel sola doceri potuit timori habendum eum, cui etiam [*]( 1 *II Cor. 12,21 9 cf. Luc. 15,13—16 11 cf, Phil. 3,19 15 *Rom. 2,5 17 cf. Ex. 4,21 etc. 19 cf. Ex. cap. 3-14 ) [*](1 quidem e J et quidem ADCB uocem Aa.r.C 2 rursum EB humilet Ga.c. aput EG 3 lugiam r]ADa.c. 4 mmunditia quam lP inmunditias quas ADB inmunditiis quas C 5 in s.l.m2A, om.EJC 7 clemente rj 8 deb. fac. codcl. praeter ErjB peccatorem EKDCW, Ja.r. quod] qui g 9 nec] ne Ka.c. et ADC sed] se D prodita ADC perdita J 10 superbia B 11 labaris J labens rj 12 seruns \'YJ libidine \'YJ confusione] cone DC carne Ap.c.m2 carne et confusione g 13 uitia EGfJ quita (q eras.) J uitam cet. 14 metues rj ignoras rjJB quoniam rjADC benignitas ADO\'ll 15 hortatur B adducit KIJI autem duro g 16 inpaen.] hic incipit prius tragrn. in Ga thensaurizas GaG thensaurizans E tensaurezas Ka.c.m2 thesaurizans J thesaurizas cet. 17 iuxta phar. indo B phar. AJDCB faraoni 1]a.c. 18 pr. et]. sed G differris KADC differis JW, Bp.c.m2 poena Ga delatus K 19est om.E deo om.rjKW 20 sustenuit EKa.c.,rj 21 demiserat r\\, Ka.c. et om.J 22 uel om.K\\tf docere rjKW timore rjKT mori D )

314
elementa seruirent.

dixerat et ille: non noui dominum neque dimitto Israhel. quem tu imitans loqueris: uisio, quam hic uidet, in dies longos est et in tempora longa iste prophetat. propter quod dicit Adonai dominus: non prolongabunt amplius omnes sermones mei, quoscumque loquor, quia loquar uerbum et faciam.

sanctus Dauid de impiis et scelestis — quorum tu non pars modica sed princeps es —, quod saeculi felicitate fruerentur et dicerent: quomodo cognouit deus et si est scientia in excelso? ecce isti peccat ores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias, paene lapso pede et fluctuanti uestigio causabatur dicens: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas.