Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam: cupio quidem et hoc scire, quod quaeris, sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus gentibus et quando regnum sanctorum futurum sit, quam unde in hanc terram uenire coeperim. et tamen illud cum ab illo, qui scit omnia, discipuli sui, nostri apostoli, quaererent, responsum acceper.unt: non est uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate.

quid, si et hoc scit non esse nostrum scire, qui profecto scit, quid nobis sit utile scire? et illud quidem per illum scio non esse nostrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate, utrum autem originem animarum, quam nondum scio, nostrum sit scire, id est pertineat ad nos id scire, ne hoc quidem scio. nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum adfirmare, quam diu nescio, uerum etiam quaerere iam desisterem.

nunc autem, quamuis tam sit obscurum atque profundum, ut plus illic docendi caueam temeritatem, quam discendi habeam cupiditatem, tamen etiam hoc uolo scire, si possum. et licet multo amplius sit necessarium, quod ait ille sanctus: notum mihi f a c, d [*]( 5 *Matth. 23, 8 et 10 12 *Agg. 2, 8 16 et 19 *Act. 1, 7 28 *Ps. 38, 5 ) [*]( 1 utrum] unum Eug cod. Vat. 3 scio] nescio Eug 4 et Eug, om.Go 5 ipse (del.) ipsum Go 13 sanct. fut. sit Eug fut. sit sanct. Go 14 in hanc bis Goa.c. 16 scire tempora Eug nosse tempus aut tempora Go 17 pater Eug deus Go in sua posuit Eug 18 qui profecto-nostrum scire om.Eug 19 nostri Go temp.] sicut et temp. Eug 20 in sua posuit Eug potestate] sequitur iterum quid si-potestate (sed nostrum, nova nostri) Go (exp.) 21 nostrum] an Eug 22 ne Eug nec Go 25 atque Eug ac Go 27 etiam hoc uolo Go et hoc etiam uellem Eug possum Go possem Eug _. )

304
omi n e, finem meum — non enim ait: initium meum\' —,utinam tamen nec initium meum, quod ad istam quaestionem attinet, me lateret!