Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uerum de ipso quoque initio meo ingratus doctori meo non sum, quod animam humanam spiritum esse, non corpus, eumque rationalem uel intellectualem scio nec eam dei esse naturam sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari et a uita dei, cuius participatione beata fit, alienari potest, et aliquatenus inmortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc uitam uel bene uel male sit, amittere non potest.

scio etiam non eam pro actibus ante carnem gestis includi in carne meruisse, sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, etsi unius diei, sicut scriptum est, fuerit uita eius super terram a m. ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci, unde et paruulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci.

haec tam multa nec parua de initio uel origine animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor et nosse confirmo. quapropter si nescio in origine animarum, utrum illas deus hominibus ex propagine an sine propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo quam nescire, sed, quam diu non possum, melius hinc dubito, quam uelut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare forte non debeo.