Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non inmerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debemus, utrum dubitare debeamus. de dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. uides, quem ad modum apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore an extra corpus raptus sit in tertium caelum; siue hoc siue illud, nescio, inquit, deus scit.

cur ergo mihi, quam diu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam uitam ex propagine an sine propagine uenerit, cum eam utrolibet modo a summo et uero deo factam esse non dubitem ? cur mihi non sit fas dicere: scio animam meam ex opere dei subsistere et prorsus opus dei esse; siue ex propagine sicut corpus siue extra propaginem sicut illa, quae primo homini data [*]( 13.14 cf. p. 298, 4 24 *I1 Cor. 12, 2 -3 ) [*]( 2 congiugumue Goa.c. 15 quibus rat. uel test. Goldb. quibus uel test. Go quibus test. Bessehus qualibus quibusue test. uel qua ratione quibusue test. Marlinus (c/. p. 298,17) 16 lacunam indicauit Goldb. Caesareenses e 22 de dubiis ex ne duobus Go 26 inquit Eug, om.Go cur Go cura Eug 29 non sit fas Eug fas non sit Go. )

303
est;nescio, deus scit? utrum horum uis ut confirmem, possem, si nossem. quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere, quod nescio, quam docere, quod scio.

si autem nescis sicut ego, ora sicut et ego, ut siue per quemlibet seruum suum siue per se ipsum magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: ne uelitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester Christus, si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia nouerimus, qui nouit non solum, quid doceat, uerum etiam, quid nobis discere expediat.