Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sed alia quaestio est, ubi quaeritur, utrum omnium animarum et corporum auctor effectorque deus sit, quod ueritas habet, an aliquid naturarum exoriatur, quod ipse non faciat, quae opinio prorsus erroris est, alia uero, ubi quaeritur, utrum deus animas humanas ex propagine an sine propagine faciat, quas tamen ab illo fieri dubitare fas non est. in qua quaestione sobrium te esse ac uigilantem uolo nec sic animarum propaginem destruas, ut in heresim Pelagianam incautus incurras.

nam si humanorum [*]( 14.18 ex Optati Mileu. epist. ad Caes. 22 cf. p. 300, 15 ) [*]( 1 ceter.] exterorum g 2 corpora bis Goa.c. 4 diriuatione Go 10 inquire in (del.) de Go 14 prima g 20 omnino ex humano Go 24 Caesareensis g 26 es] est Goa.r. 33 nec] ne g 34 in om. g )

302
corporum, quorum propagatio est omnibus nota, dicimus tamen deum uereque dicimus non illius tantum primi hominis coniugumue primorum sed omnium ex illis propagatorum esse creatorem, puto facile intellegi eos, qui animarum defendunt propaginem, non ex hoc nos habere uelle destruere, quando deus animas facit, cum et corpora facit, quae de propagine fieri negare non possumus, sed alia documenta esse quaerenda, quibus hi, qui sentiunt propagari animas, repellantur, si eos errare ueritas loquitur, de qua re illi magis fuerant, si fieri posset, interrogandi, propter quorum iniuriam defunctorum, sicut scribis in epistula, quam mihi posteriorem misisti, in meliorem partem conuertere homines formidabas.

hos enim defunctos tales tantosque et tam doctos episcopos fuisse dixisti, ut eorum traditiones timeres, \'doctor nouellus rudisque, corrumpere\' uelle. itaque, si scire possem, \'tales ac tanti et tam docti\' uiri istam de animarum propagatione sententiam quibus (rationibus) uel testimoniis adserebant**********, quam tamen in litteris ad Caesarienses datis illorum auctoritatem nequaqum respiciens inuentionem nouam et inauditum dogma esse dixisti, cum profecto, etsi error est, nouum tamen eum non esse nouerimus sed uetustum et antiquum.