Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ac per hoc, si, aduersus quos tibi est in hac quaestione conflictus, sic adseuerant animarum ex illius unius deriuatione propaginem, ut eas iam deum negent facere atque formare, insta eis redarguendis, conuincendis, corrigendis, quantum domino adiuuante potueris. si autem initia quaedam ex illo uno et deinceps a parentibus adtrahi et tamen singulas in hominibus singulis adfirmant ab auctore omnium rerum deo creari atque formari, quid eis respondeatur, inquire, de scripturis maxime sanctis, quod non sit ambiguum nec aliter possit intellegi, aut, si iam inuenisti, ut superius postulaui, dirige et nobis.

quod si te adhuc sicut me latet, insta quidem omnibus uiribus eos confutare, qui dicunt animas non ex opere diuino — quod eos dixisti in epistula tua \'primum inter secretiores fabulas murmurasse, deinde propter hanc sententiam stultam atque impiam a tuo consortio et ecclesiae seruitio recessisse\' — atque aduersus eos omnibus modis defende et tuere, quod in eadem epistula posuisti, \'deum fecisse animas et facere et facturum esse neque aliquid esse in caelis aut in terra, quod non ipso constiterit aut constet auctore\'.

hoc enim de omni omnino genere creaturae uerissime atque rectissime creditur, dicitur, defenditur, comprobatur. deus enim auctor uniuersarum rerum hominumque cunctorum et fuit et est et futurus est, quod in extrema tua ad coepiscopos nostros prouinciae Caesariensis consultatione posuisti atque, ut id potius eligerent, exemplo omnium fratrum et consacerdotum, qui sunt apud uos atque id retinent, quodam modo hortatus es.