Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
percutiente te eos somnium erunt, mane quasi herba transiens. mane floruit et abiit, ad ues p er am c onter etur atque siccabitur. Septuaginta: quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat, uespere decidat, induret et arescat.
iuxta Hebraicum hic sensus est: multum conuersioni nostrae contulit et saluti, quod omnis uita mortalium quasi somnium ita ueloci morte contracta est, quae in similitudine florum atque faeni in eodem paene tempore siccatur et deperit. percutiente, inquit, te eos, id est homines; et illo sermone completo: stulte, hac nocte repetent animam tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? omnis humana condicio somnio comparabitur.
sicut enim mane uirens herba et [*]( -2 *Hebr. 13, 8 3 cf. II Petro 3, 8—9 7 cf. Hebr. 4, 9 8 cf. Matth. 5, 3-10 10 *II Petro 3,8—9 15 *Ps. 89, 5-6 18 Ps. 89, 5—6 24 *Ps. 89, 5 25 *Luc. 12, 20 ) [*]( 3 ergo S 4 inscribitur Bp.c.m2 £ 7 excercetur 0 10 uos neS uos nonfl 11 deum 0 12 una f) 13 moram (= βϱαδυη̄τα) scripsi mora B morare Ymo- rari 01) 14 estimant 0 exaestimant Y existimant h B 15 te s.l.m2B, om.r 18 Sept. om. 0 21 iuxta uerbum hebr. B conuersationi 0 22 et s.l.O 23 similitudinem Y foeni Y feni OB 24 in om. s eodem] add. quidem 0 tempore pene 0 poene Y peneOB et] atque? 25 te inquit ç conpl. Y 26 ac YOB a te om. t) 27 parasti Y 28 conditio 01)B )