Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
statimque se ipse reprehendit: male dixi \'unam diem\' et unius diei spatio mille annorum apud te longitudinem comparari, cum magis debuerim dicere unius uigiliae spatium instar habere mille annorum prolixitatem. nox in quattuor uigilias diuiditur, quae singulae trium horarum spatio subputantur. unde et dominus quarta uigilia ad nauigantes uenit apostolos. sicut igitur una noctis uigilia cito pertransit — maxime uigiliarum labore defessis —, sic et mille annorum spatia apud te, qui semper es et futurus es et fuisti, pro breuissimo tempore computantur.
quodque infert: sicut dies hesterna, quae [*]( 1 cf. Gen. 1, 26 4 *Gen. 3,19 5 *Ezech. 33, 11 7 Ps. 89, 3 9 cf. Luc. 15, 20 et 22 11 *Ps. 89,4 14 *Ps. 89, 3 19 cf. IT Petro 3, 8 24 cf. Matth. 14, 25; Marc. 6, 48 28 *Ps. 89, 4 ) [*]( 2 tantum f),Bp.c.m2\' honorare Yt)B 3 illum] eum 0 5 pro nobis 0 paen. peim. scnpsi pae(poe Y)n. prom. Ylj prom. poen. 0 pacientiam prom. B 6 conuertatur OB 7 tu enim 0 9 uicio suo 0 perdiderint B 10 aeternam f) 11 ante oculos tuos f) ut] uelut Yp.c. 12 praeteriit seclusi, add. uel C transit YO et] ut Y et ut ç 15 in hum. semp. 0 16 nec enim C putemus B 17 et om. g aet. enim Y 19 reputaturOl) 21 computariO 22 *instar B 24 ad] et B 25 igitur om. 0 pertransiit C 27 conp. Y )
unde et octo beatitudinibus bonorum operum praemia promittuntur. scribit autem Petrus hoc modo:unum hoc ne uos praetereat, dilectissimi, quia una dies apud dominum quasi mille anni et mille anni quasi unus dies. non moratur dominus in promisso, ut quidam moram aestimant.