Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

porro iuxta id, quod Septuaginta transtulerunt: ne auertas hominem in humilitatem, et dixisti: conuertimini, filii hominum, hunc habet sensum: [*]( 2 *Ioh. 14,23 4 *Ps. 89, 2 10 *Ps. 89, 3 12 Ps. 89, 3 20 *Ps. 89, 3 22 *Gen. 2, 16-17 26 Ps. 89, 3 ) [*]( 1 anima mea (eras.) 0 meretur habere 0 2 meus om. 0 3 apud eum faciemus 0 et s.l.Y, om.f) 4 alii om. I) 5 terra,!. 0 trophologiam B 6 cetera] terra; 8 sanctas Yp.c.m2 quosque (que s.l.m2) 0 11 dices a 14 dicitur Y1) dicit cet. 16 mortem Y 18 condicio Y—tio cet. 21 offenditis (tis in ras. m2B) OB 22 enim om.Y nol. aud. ç 24 scientiae 0 nonj ne 0 comedas OB quocumque C 26 iuxta id] illud ? id add. m2B 27 humilitate Y. )

277
obsecro, ut hominem, quem ad tuam imaginem et similitudinem condidisti et tanto eum honore dignatus es, ut de seruo filium nuncupares, ne eum humilies peccato perpetuo, ne super illum uigeat antiqua sententia: terra es et in terram ibis. tu enim nobis paenitentiam permisisti dicens:

nolo mortem peccatoris, tantum ut reuertatur et uiuat; tu dixisti omnium sanctorum tuorum eloquio: conuertimini — siue reuertimini —, filii hominum, ad clementissimum patrem, qui occurrit uenientibus et signum, quod suo uitio perdiderunt, offert et stolam incorruptionis largitur antiquam.

Quia mille anni in oculis tuis ut dies h esterna, quae [pr aeteriit] transiit, et uigilia no cturna siue i n no c t e. qui per prophetas semper nos ad paenitentiam prouocas dicens: reuertimini, filii hominum, petimus — ut ante iam dixi —, ne facias hominem sempiterna . humilitate retineri. nec putamus longum esse, quod promittis, et salutem nobis post tempora multa tribuendam. aeternitati comparata breuis est omnium temporum longitudo. in conspectu enim tuo mille anni quasi una dies reputantur.