Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

illud autem, quod et Hebraicum habet et omnes alii interpretes: antequam montes n nascerentur et parturiretur terra, manifeste ad tropologiam nos trahit. neque enim montes et cetera natiuitatem parturitionemque recipiunt, sed conditionem. ex quo liquido demonstratur sanctos quoque excelsasque uirtutes dei semper misericordia procreari.

C onuertes hominem us que ad contritionem et dicis: reuertimini, filii Ad am. Septuaginta: ne auertas hominem in humilitatem, et dixisti: conuertimini, filii hominum. iuxta Hebraicum quod diciturhoc est:s o deus, qui hominem condidisti et ab initio eius es refugium et habitatio, conuertes eum usque ad contritionem; fecisti eum atque plasmasti, ut contereretur in morte et uas tuum extremo uitae suae tempore frangeretur; cui cum immineat ista condicio, ut ortus intereat et, quamuis longo uixerit tempore, tamen fine dissoluatur extremo, cotidie ei loqueris per prophetas: reuertimini, filii Adam, qui uestra culpa offendistis deum et de inmortalibus facti estis mortales.

praecipientis enim audire noluistis imperium: de omni ligno, quod est in paradiso, comedes; de ligno autem sciendi boni et mali non comedes. in quacumque enim die gustaueris de eo, morte morieris.