Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ac primo sciendum, quod psalmi istius iuxta Hebraicum titulus sit: or atio Moysi, uiri dei, iuxta Septuaginta: oratio Moysi, hominis dei. inter hominem autem et uirum quid sit, sancta scriptura nos doceat.loquitur quinquagenarius ad Heliam: homo dei, rex uocat te. cui ille respondit: s i homo dei ego sum, descendat ignis de caelo et comedat te et quinquaginta uiros tuos.

ad Timotheum autem apostolus scribit: tu autem, o homo dei, haec fuge. porro de uiro idem apostolus instruit: us o 10 autem uos scire, quod omnis uiri caput Christus sit, caput autem mulieris uir, caput uero Christi deus.

iste uir est, qui caput uelare non debet, cum sit imago et gloria dei, et cotidie orans loquitur: nos autem omnes reuelata facie gloriam domini contemplantes in eandem imaginem transformamur a gloria in gloriam sicut a domini spiritu. et in alio loco: donec perueniamus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.