Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

siue igitur uiri siue hominis appellatio sancto uiro competit et ei, qui uidit deum facie ad faciem et salua facta est anima eius, cuius ore creaturam mundi — eorum dumtaxat, quae uisibilia sunt —, conditionem hominis et omnis retro historiae didicimus [*]( 4 Ps. G7, 12 7 *Ps. 89, 1 8 Ps. 89, 1 10 *IV Reg. 1,9 *IV Reg. 1,10 13ITim. 6, 11 14 *I Cor. 11,3 17 cf. I Cor. 11, 7 18*IICor. 3, 18 22 *Eph. 4, 13 25 cf. Ex. 33, 11 et Gen. 32, 30 ) [*]( 1 sit om. 0 2 explanatione inueniatur 0 hiisO 3 uestramm 0 5 uirtute multa Yf) 6 primo Y primum cet. liebr. Y ebr. 0 hebreum f) B 7 mosi Y. 8 mosi Y 9 sitj intersitU, Ba.c.mi sacra nos scr. 0 10 helyam f) Eliam s 13 timot. B tymoth. 0 antrm] quoque OB 0 Y, om. eet. 14 uiro dei 5 17 est uir I) 18 dei ct gloria B 19 omnes om. 0 fade] add. dei 0 20 eadem Y easdem (s exp.) 0 21 a gloiia in] ad B 25 per errorem Rier. ea, quae Gen. 32, 30 I a cob de se dicit, de Moyse dicta esse at lirmat 26 creatura (-re m2) B creationemque 0 27 condic. YO istoriae Y hvstorie B )

271
ueritatem, qui non solum nobis quinque reliquit libros, Genesim, Exodum, Leuiticum, Numeros et Deuteronomium, sed undecim quoque psalmos ab octogesimo nono, cuius principium est: d omine, refugium factus es nobis, usque ad nonagesimum nonum, qui inscribitur: psalmus in confessione.

quod autem in plerisque codicibus nonagesimus octauus habet titulum: psalmus Dauid, in Hebraico non tenetur hanc habente scriptura sancta consuetudinem, ut omnes psalmi, qui, cuius sint, titulos non habent, his deputentur, quorum in prioribus psalmis nomina continentur.

Quattuor autem psalmi sunt, qui habent \'orationis\' titulum: sextus decimus, qui inscribitur: oratio Dauid et incipit: exaudi, deus, iustitiam meam, et octogesimus quintus similiter: oratio Dauid et octogesimus nonus, qui nunc in manibus est: domine, refugium factus es nobis, et centesimus primus, qui habet titulum: oratio pauperis, cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam.