Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Prius te, Cypriane, presbyterorum studiosissime, esse de illorum numero, super quibus audit Moyses: elige presbyteros, quos tu ipse scis esse presbyteros, tantum epistulis noueram et beati uiri uocabulum consecutum, qui in lege dei die ac nocte meditatur.

nunc autem, quia exterioris quoque hominis nobis inuicem est facta cognitio et post salutationem dulcesque complexus, quibus sibi amicitia copulatur, ut probes uerum esse, quod audieram, statim a me postulas, ut difficillimum psalmum, qui apud Graecos et Latinos octogesimus et nonus inscribitur, tibi edisseram, non conposita oratione uerborum plausuque populari, qui solet inperitorum aures decipere atque palpare, sed oratione simplici et ecclesiastici eloquii ueritate, ut scilicet 15 interpretatio nostra non alio interprete indigeat, quod plerisque [*](4 ? 7 cf. Ps. 1, 1-2 ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX (conlinet extremam partem inde a p. 285, 25 si scribatur). ) [*](Y — l\'arisiflus lat. 1866 s. IX (coniinet extremam partem inde a p. 285, 25 si scribatur tol. 190x sqq., quam sequitur prior pars inde ab initio usque ad p. 285, 25 exprimit dexteram tol. 196r sqq.) ) [*](D = Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X (continet idem, quod A). ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X (continet idem, quod A). ) [*](0 = Oxoniensis Balliolensis 229 s. XU. ) [*](I) = Parisinus lat. 1875 s. XII. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( incipit ad ciprianum prbm (pbrm B) de psalmoLXXXVIIII YB hieronimus cypriano prbo de psalmo LXXXVIIII C hieronimus ad cyprianum prbm de mo no psalmo LXXX VIIII I) epistola beati ieronimi presbiteri ad ciprianum presbio o terum de psalmo LXXX. IX. 0 de resurrectione carnis hieronimus cypriano pbro. de psalmo. A; titulo caret D ) [*](3 esse Y et OTjB, om. s 4 audiuit 0 5 esse presb.] dignos esse 0 6 et] ut B uoc. dicerem (s.l.m2) consequutum B 7 in s.l.m2B, om. 0 legem 0 dnilj 8 hom. quoqueO facta est s 9 sibi om. 0 lOaudierasO 11 alt. et om. 12 uerb. or. s oratione B plaus. pop., qui] plurimorumque sermonum compositione que 0 )

270
nimium disertis accidere solet, ut maior sit intellegentiae difficultas in eorum explanationibus quam in his, quae explanare conantur.

aggrediar opus difficillimum et sanctarum precum tuarum fultus auxilio illius uersiculi recordabor: dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa.