Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Posuisti iniquitates nostras coram te, negleg entias no stras in luce uultus tui. Septuaginta: posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in inluminatione uultus tui. ubi nos iuxta Hebraicum et Symmachum posuimus: neglegentias nostras, pro quo Septuaginta saeculum transtulerunt, in Hebraico scriptum est: a lom en u, quod quinta editio interpretatur: adulescentiam, Aquila παϱοϱάϭειςet nos in linguam nostram uertere possumus \'errores\' siue \'ignorantias\'.

unde dicit et in alio loco: delicta iuuentutis meae et ignorantias meas ne memineris et iterum: delicta quis intellegit? et ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo. aliena enim a nobis sunt uitia, quae saepe uoluntate, interdum ignoratione et errore committimus, et tamen, cum non sit uoluntas in crimine, error in culpa est.