Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Consumpti enim sumus in f uror e tuo et in indignatione tua conturbati sumus. Septuaginta: quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus. pro eo, quod nos diximus: turbati sumus; Symmachus et Aquila transtulerunt: accelerauimus; breuitatem autem uitae significat humanae. quodque intulit: in ira tua et in furore tuo, sententiae dei ostendit perseuerantiam, cui omnes homines subiacemus, illi uidelicet: terra es et in terram ibis.

pulchre autem non, ut in Septuaginta continetur, turbati sumus, sed iuxta Hebraicum 30 accelerauimus dicitur, ut, quamuis aetas hominum longa [*]( 12 *Esai. 40, 6-7 20 *Ps. 89, 7 22 Ps. 89, 7 28 *Gen. 3, 19 ) [*]( 2 pulcr. OB foenum 0 fenum B 3 est s.l.B 5 inc. cap. in mg. Y 6 uespere Y 7 poene Y pene OB 9 et languor hoc q langor YO 10 et addidi, om. codd. meror codd. 11 faed. t)B fed. 0 12 conditione OfjB esai (a s.l.) sY 13 foenum YO fenum B foeni YO feni B 14 foenum OB 15 explicandum C 18 sicut 0 mane herba 0 uesperum B uesperamque s 19 pulcr. B 20 enim om. B 25 uitae s.l.Y 29 c-ont.] habetnr ç )

280
uideatur, tamen comparatione aeternitatis breuis sit. quod et inlustris poeta testatur dicens: sed fugit interea, fugit inreparabile tempus et iterum:

Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est, uiximus.