Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

miror autem, cur Septuaginta uoluerint pro adulescentia, neglegentiis et erroribus siue ignorationibus \'saeculum\' dicere, nisi forte eo, quod in saeculo et in uitae huius tempore uitia committantur. quodque intulit: i n inluminatione siue in luce uultus t u i, hunc habet sensum: nihil te nostrorum latuit peccatorum, [*]( 3 Vergil. Georg. III 284 5 Vergil. Aen. X 861 sq. 7*Ps. 89, 8 9 Ps. 89, 8 16 Ps. 24,7 18 *Ps. 18, 13-14 26 Ps. 89, 8 ) [*]( 1 conp. Y comparationi B 5 Rhaebe-alt. diu] praebeo iures si quamdiu B rebe YOi) 7 nostras om. Yl) 10 tuo ex tui B 13 saec. eras. Y; add. nostrum s transt.] add. saeculum nostrum pro quo (pro quo eras.) Y 14 alomenum 0 adoh 01), Bp.c.m2 15 nostram linguam 0 16 dicit et] dixit £ meas om. I)B 19 pr. et om. OB meis om. 0 domine om. 0 20 a om. 0 -21 quae licet sepe B ignorantia f)B 24 eo om. ç 25 comitt. B comit.O 27 habet hunc 0 )

281
secreta quoque nostra tuus oculus inspexit iuxta illud, quod scriptum est: tenebrae non abscondentur a te et: scrutans corda et renes deus et iterum: sicut tenebrae eius, ita et lumen illius; homo enim uidet in facie, deus in corde.

Omnes enim dies nostri transierunt, in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens. Septuaginta: quoniam dies nostri defecerunt, in ira tua defecimus; anni nostri sicut aranea meditati sunt.