Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et ceteris de eo, quae sequuntur, explicitis non minorem in tertio gradu adhibuit diligentiam dicens: diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo xuino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura. et hi autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes. ;

uae illi homini, qui uestem non habens nuptialem ingreditur ad cenam! nihil superest, nisi ut statim audiat: amice, [*](6 I Tim. 3, 1 8 *I Tim. 3, 2—3 13 *I Tim. 3, 8—10 19 *Matth. 22, 12 ) [*](1 lapidaretur t 2 cruorem KL2D 3 mucrone] animaduersione LDk 4 rapido 1 k ore demo G decerpitur tDkB 5 ad s. l. G blandimenta) scq. ras. S litt. L1 6 gaudeo G (corr. gaudeuo), D ascensum G ascenso t timeo tLD sed timebo GB lapsum G quia t 7 concnpiscit t ista] ita esse t 8 iunge] lege K\'F audi G uide t ? 9t quid Gt oportere G eiusmodi t 9 unus t 10 hosp. orn. 91 doctorem t 11 uinolentem t non) nec Ll percussorem non litigosum t 12 dc ceteris W quae de eo tLDk eiplicit t eipl (exponens m 2) 91 13 adhibunt D diaconus W diacones tI- 14 pudicos] graues t multum uino W nino multo (multum B) tLB 15 editos \'1\' tnrpiloquos (coir. et 8. I. add. sectantes m2) K turpe (turpi \'1\') lucrum sectantes UΨ turpi lucro PW turpis lucri cupidos t et habentes TF ministerium tDk 16 et om. Dk hii KtRLB . 17 primo G, om. UPWhabet KLDk habes t 18 nupt. et LDk 19 ut om. tLDkilico t aud. stat. U.Ka.c.m2)

57
quomodo huc uenisti? et illo obmutescente dicatur ministris: tollite illum pedibus et manibus et mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium.

uae illi, qui acceptum talentum in sudario ligans ceteris lucra facientibus id tantum, quod acceperat, reseruarit! ilico indignantis domini clamore ferietur: s ern e nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego ueniens cum usuris exegissem? id est: \'deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. dum enim tu, ignauus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare poterat, occupasti\'. quam ob rem sicut, qui bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit, ita, qui indigne ad calicem domini accedit, reus erit dominici corporis et sanguinis.