Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Direptiones, caedes, incendia, omne facinus extremae dementiae generosissimae sanctae uirgines Eustochium et Paula deplorauerunt in locis ecclesiae suae perpetrasse diabolum; nomen enim hominis causamque reticuerunt. quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodiam germanitatem tuam gregis illius sollicitius prouidere, ne quid huius modi oriretur, quod cum aliorum periculo tuam lacessit neglegentiam.

tamice gregem domini et tales agnas incendio, armis et persecutionibus nudas, debiles post suorum caedes et mortes uix uiuere audiuimus: nihil mouet [*]( 1 libens quisque Vallarsi 2 qui Baronius narrasti Vallarsi narrastis o 3 tuarum te g tu aure o item] itaque Baronius idem (= iidem) Engelbrecht 4 tanta—scena Carala tantā-scena. 0 9 solliticiusque o 10 a nobis Baronius redardabo 0 13 ne accidat Guenther (qui pr.or.um coniecturas recenset) ne accidere uel ne accidat o ) [*](o = V aticanus lat. 3787 saec. XI. In Auellana collectione est haec epistula XLIIl (p. 97 G.)) [*]( 17 facinus g facimus 0 18 eusthochium 0 palla oa.c. 21 sit Carafa sit sed 0 sit et Baronius custodiam g custodem ö custodire Carala, Baronius 22 et gregis Carafa et gregi Baronius 23 tua Carala, Baronius neglegentiam Guenther neglegentia o amice o adice Hartel amittere Carafa admittere in Baronius anxium esse Engelbrecht 24 deuiles 6 )

265
pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te, inquam; prorsus enim sacerdotis grauitatem condemnat tantum nefas in ecclesia fuisse completum. ubi prouisiones tuae ? ubi certe, si casus euenerant, auxilia uel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas? altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae.

uide, frater, antiqui hostis insidias et spiritu boni rectoris peruigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, uel corrigantur uel retundantur, ne ius ecclesiasticum de labefactatis causas eum, qui non defenderit, praestare conpellat.