Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Numquam boni aliquid contentionem fecisse in ecclesia testatur apostolus et ideo hereticorum correptiones primas fieri iubet magis quam diuturna duci conlatione. quae regula dum neglegenter aspicitur, malum non uitatur, quod cauendum est, sed augetur.

20 tamen, quoniam dolor gemitusque tuus ita uiscera quatit noscra, ut non * * tractandi consulendique sit, primum constantiae tuae [*]( 9 cf. I Cor. 12, 26 16 cf. Tit. 3, 9-10 ) [*]( 2 penuria ℬ D tuis praeceptis ℬz patere D parare z 3 astericis ℬ B uersibusque AlDMC obelibusque ℬ uerubusque g 4 ob fraudem] fraude ℬz ) [*](o = Vaticanus lat. 3787 saec. XI. ) [*](In Auellana quae dicitur collectione (CSEL uol. XXXV) est haec epistula XLIV (p. 98 Guenther)) [*]( 8 piissirnam g iter o etiam g tuam affectionem g 9 hierouimus o 12 reddere g redire 6 ) [*](o = Vaticanus lat. 3787 saee. Xl. In Auellana collectione est haec epist. XLII (p. 96 G.) ) [*]( 15 hieronimo presbitero 0 17 primum g 18 duci g ducis o 19 accipitur Baronius 20 quatit uiscera g 21 ut non tractandi o lacunam post non indicauit Guenther, quam sic jere expleuerit: ut non (exprobrand tempus sed) tractandi (aliorum coniecturas recenset idem u. d.) )

264
adloquor fidem. pro ueritate quisque iniuria aut, ut dicis, periculo percelletur, quia expectet beatitudinem, multis saepe narrasti et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus. item excitati tanta malorum scena arripere auctoritatem sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinauimus, sed, in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus nec criminis aliqua ratione taxatum.

quod ergo possumus, condolemus. si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut iudices conpetentes tribuam aut, si aliquid urgentius sollicitiusque nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime. tamen episcopo fratri meo Iohanni scripsi, ut circumspectius agat, ne quid \' circa ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale prouidere et propellere, ne accidat, etiam ipsi sit et postea molestissimum.