Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

obice deo fortiorem calumniam, quare, cum adhuc in utero essent Esau et Iacob, dixerit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. accusa eum iniquitatis, cur Achar, filius Charmi, de Hierichuntina praeda aliqua furatus sit et tanta milia hominum illius uitio trucidata sint, quam ob rem filii Heli peccauerint et omnis paene populus extinctus arcaque sit capta, Dauid peccauit, ut numeraret populum, et cur in toto Istrahel tanta hominum caesa sint milia, et ad extremum — quod solet nobis obicere contubernalis uester Porphyrius- qua ratione clemens et misericors deus ab Adam usque ad Moysen et a Moysi usque ad aduentum Christi passus sit uniuersas gentes perire ignorantia legis et mandatorum dei.

neque enim Britanni, fertilis prouincia tyrannorum, et Scythiae gentes omnesque usque ad oceanum per circuitum barbarae nationes Moysen prophetasque cognouerant. quid necesse fuit in ultimo uenire tempore et non, prius quam innumerabilis periret hominum multitudo ? quam quaestionem beatus apostolus ad Romanos scribens prudentissime uentilat. ignoras haec et dei concedis scientiae; dignare et ista nescire, quae quaeris. [*]( 3 *Rom. 9, 20-21 9 *Mal. 1, 2-3 et Rom. 9, 13 11 cf. Ios. c. 7 12 cf. I Reg. capp. 2-4 14 cf. IT Reg. c. 24 23 cf. Rom. c. 9 ) [*]( 1 imperat n a.c. 2 et non uult om.M et non quod (del.) uult n 3 tu om.M 4 figm. fig. dic. n 7 autem om..Jln 8 fort.] factori (ex -re) M 9 adhuc cum g 10 autem om.n 11 achar (c/. LXX) A,np.c.m2 achan eel. hiericunth. M hierechunt. n hierecunt. A Ierichunt. g 12 sint] s M 13 Eli c peccauerunt n 14 peccarit Engelbrecht enumeraret c 15 istrahel A israhel n isrl M ihl p lsraele e sint A,Mp.c. sunt cet. 16 porphirius p phorphir(i s.l.)us n 17 Moysi] moyse Mp.c.r; moysen p alt. ad om.n 19 britanni A britannia (pr. n exp.) n brittania ikfp fertiles A 20 scythie A scythica« M scithicae n sciti (ras.I-2 litt.) cae p Scoticae £ 22 fuit eum g uenire tempore] tempore (s.l. incarnari xpm add,) M prius (quam s.l.add.m2) n 24 ignorans Mp 25 concedit p concedens M alt. et] et tu M igitur et tu g )

256
concede deo potentiam sui, nequaquam te indiget defensore.

ego miserabilis, qui tuas expecto contumelias, qui illud semper lego: gratia salui facti estis et: beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata, ut de mea fragilitate loquar, noui me multa uelle, quae sancta sunt, et tamen inplere non posse — spiritus enim fortitudo ducit ad uitam, sed carnis fragilitas reducit ad mortem - et audio dominum commonentem: uigilate et orate, ne intretis in temptationem. spiritus promptus, caro autem infirma.