Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod ne de lege tantum Moysi dictum putes et non de omnibus mandatis, quae uno legis nomine continentur, idem apostolus scribit dicens: consentio enim legi dei iuxta interiorem hominem; uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. miser ego homo. [*]( 16 cf. Act. 9, 15 17 *Rom. 8, 3 21 Gal. 2, 16 24 *Rom. 7, 22—25 ) [*]( 1 cum Chr. comm. g 2 habuit!; alioqui !; sua n de(i)structur Mnp 3 post] per n 4 non ex si m2n 5 homo per se g 6 dei gratia M si p 7 inquis n 11 que om.!; est om. n nollit (pr. 1 exp.) n non uelit p 12 quia] quod n; add. utique!; absque] sine n 13 ingratus (s.l. 1 ingra- tisM)AMp qui aut] quia M aut (exp.,s.l. quia m2)n 14 quemquam c sine M esse posse M 15 inquis n madata n 16 int sit. g 19 similitudinem Q 20 damnauit n carne] add. ut iustificatio impleretur in nobis 11 22 moysi tantum M putes om.n et-mandatis om..\\) 25 autem] enim ll1 aliquam (qu eras.) A 28 ergo A )

254
quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum, dominum no- 6 strum. cur hoc dixerit, alio sermone demonstrat: scimus enim, quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. quod enim operor, non cognosco. non enim, quod uolo, hoc operor, sed, quod odi, illud facio. sin autem, quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. nunc autem nequaquam ego operor illud, sed, quod in me habitat, peccatum. scio enim, quoniam non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. uelle enim adiacet mihi, operari autem bonum non inuenio. non enim, quod uolo bonum, hoc facio, sed, quod nolo malum, hocago. sin autem, quod nolo ego, hoc facio, nequaquam ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.

Reclamabis et dices Manicheorum dogma nos sequi et eorum, qui de diuersis naturis ecclesiae bella concinnant, adserentium malam esse naturam, quae inmutari nullo modo possit. hoc non mihi sed apostolo inputa, qui nouit aliud esse deum, aliud hominem, aliam carnis fragilitatem, aliam spiritus fortitudinem. caro enim desiderat contra spiritum et spiritus contra carnem et haec inuicem sibi aduersantur, ut non, quae uolumus, ipsa facia- mus. a me numquam audies malam esse naturam, sed, quomodo sit carnis fragilitas disserenda, ipso, qui scripsit, docente discamus.

interroga eum, quare dixerit: non enim, quod uolo, hoc operor, sed, quod odi malum, illud facio, quae [*]( 3 *Rom. 7, 14-20 23 *Gal. 5, 17 28 *Rom. 7, 15 et 19 ) [*]( 1 liberauit Į]ţJ 3 cur autem ç dixit M 4 quia] quod n 7 hoc] illud ç,om.M si Mp 8 nolo] odi p illud] hoc g 10 ego om.ç habitat (ex habeat) in me M 11 quoniam] quod c 13 operari] perficere c 15 si Mp 16 pr. ego om.ç facio] ago A 17 in me hab. M 18 nos] eos Ap.c.m2 \' 19 adserent A 20 immo(u s.l.m2)tari n et hoc g 22 homo esse M esse hom. 5 23 et 24 aduersus M 23 et om.111 24 et om.n 25 quaecumque n 26 malum Mna.c. 27 deserenda np.c.m2 qui n prescripsit p 28 quare hoc dixerit n )

255
necessitas illius inpediat uoluntatem, quae tanta uis odio digna imperet facere, ut non, quod uult, sed, quod odit et non uult, facere conpellatur: respondebit tibi: o homo, tu quis e s, qui respondeas deo? numquid dicit figmentum figulo: quare me fecisti sic? an non habet potestatem figulus luti de eadem massa aliud quidem uas facere in honorem, aliud autem in contumeliam?