Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Frustra blasphemas et ignorantium auribus ingeris nos liberum arbitrium condemnare. damnetur ille, qui damnat. ceterum nos ab eo differimus brutis animalibus, quod liberi arbitrii conditi sumus, sed ipsum liberum, ut diximus, arbitrium dei nititur auxilio illiusque per singula ope indiget, quod uos non uultis, ut, qui semel liberum habet arbitrium, deo adiutore non egeat. liberum arbitrium dat liberam uoluntatem et non statim ex libero arbitrio facit deum, qui nullius opibus indiget.

tu ipse, qui perfectam et deo aequalem in hominibus iustitiam iactitas et peccatorem esse te confiteris, responde mihi, uelis an nolis carere peccato. si uis, quare iuxta sententiam tuam non inples, quod desideras? sin autem non uis, contemptorem te praeceptorum dei esse demonstras. si contemptor es, utique et peccator. si peccator, audi tibi scripturam loquentem: peccatori dixit deus: quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et proiecisti uerba mea retrorsum.

uerba dei dum [*]( 3 *Eph. 2, 8 Ps. 31, 1 8 *Matth. 26, 41 etc. 24 *Ps. 49, 16—17 ) [*]( 1 indiget te n te indige.it p defensorem p 2 expecto] excipio M -4 iniquitatis d 6 sancta] facienda ç 7 deducit p ducit g 9 spiro quidem n promtus M prumptus L1 ; add. est n 11 blasfemas A 12 condempnare- dampnetur-dampuat n 13 nos ab] ncin ex g diff. a g quod ex ut M arbitrii om.n 15 uultis] add. sed id uultis g 16 hab. lib. g non exp.M 18 facit deum] homo facit, sed domini auxilio g ope M aequalemque deo n 19 te esse g te n 21 si p autem in mg.L1 22 contemtorem Mp contemtor £ 23 es, utique] utique est (s.l. es m2)M si peccator om.L1 tibi om..Jl dicentem A 25 et] et quare n assumis ..iUp.c..p assumes Ma.c. adsumes An 26 autem] uero g 27 uerba mea] sermones meos A )

257
non uis facere, post tergum tuum proicis et nouus apostolus orbi terrarum facienda et non facienda decernis. sed non est ita, ut loqueris; aliud in tua mente uersatur. quando enim te dicis peccatorem et posse hominem sine peccato esse, si uelit, illud uis intellegi, te quidem sanctum esse et omni carere peccato, sed per humilitatem peccati nomen adsumere, ut alios potius laudes et tibi detrahas.