Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Certe hinc persuadent, qui unam uirtutem habuerit, habere omnes et omnes deesse, cui una defuerit, quod prudentia nec ignaua nec iniusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. porro, si prudentia tunc erit, si et fortis et iusta et tempeians sit, profecto, ubi fuerit, secum habet ceteras.

sic et fortitudo inprudens esse non potest uel intemperans uel iniusta; sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et iusta sit; sic iustitia non est, si non sit prudens, fortis et temperans. ita, ubi uera est aliqua earum, et aliae similiter sunt. ubi autem aliae desunt, uera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse uideatur.

Sunt enim, ut scis, quaedam uitia uirtutibus aperta discretione contraria, ut inprudentia prudentiae. sunt autem quaedam tantum, quia uitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, u ut eidem prudentiae non inprudentia sed astutia. nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intellegi et uocari solet, non sicut loqui nostra scriptura consueuit, quae saepe astutiam in bono ponit, unde est: astuti ut serpentes et illud: ut det innocentibus astutiam.