Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

At enim, qui unam uirtutem habet, omnes habet et, qui unam non habet, nullam habet. hoc si uerum est, confirmatur ista sententia. sed ego eam exponi uolo, non confirmari, quae per se ipsam est apud nos omnium philosophorum auctoritatibus firmior. et illud quidem de uirtutibus et uitiis si ueraciter dicitur, non est consequens, ut propter hoc omnia peccata sint paria. nam illud de inseparabilitate uirtutum, etsi forsitan fallor, tamen, si uerum memini, quod uix memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem uirtutes agendae uitae necessarias esse dixerunt.

hoc autem de parilitate peccatorum soli Stoici ausi sunt disputare contra omnem sensum generis humani; quam eorum uanitatem in Iouiniano illo, qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensitandis uoluptatibus Epicureus, de scripturis sanctis dilucidissime conuicisti. in qua tua suauissima et praeclarissima disputatione satis euidenter apparuit non placuisse auctoribus nostris uel ipsi potius, quae per eos locuta est, ueritati omnia paria esse peccata.

quomodo autem fieri possit, ut, etiam si hoc de uirtutibus uerum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, [*]( 1 Iac. 2, 9 19 cf. adu. Iouin. II 21-34 ) [*]( 1 id s redarguiti Ma.r. redarguit ^ 2 quasi] quas D 4 huic non A.õD..clJ ampl. Eug,om.eet. 5 quemilic quum β idolatris AfiDM hidolater s$ idololatra g 6 commemorarem AMa.r.,$D 7 sit Eug est cet. offendet Ma.c.m2\' -dat Aa.c.m2D aufendet g factu õ 9 ad $ aut 3 ait D 10 non ullam D 11 nolo $ ipsa õD 12 est om.AaDM omnium Eug omnibus cet. philosophiam D est firmior Mp.c.m2 firmior est g 13 quidam 3 et de uitiis Eug.codd.praeterVat. 14 ut] at Õ haec ^ 15 etsi] nisi Q 17 necessaria ^ 18 soli Stoici] solis dici D 19 iubiniano$20 hanc sententiam g aucupandu 3 def. Eag defensandis cet. 21 uoluntatibus A%D,Ma.c.m2 epicureos AMa.c.m2,D 23 ipsis AD,Ma.r. qui jj 24 esse paria g 25 si] siN s:Į3 hoc de] octo J 26 ad qualitatem AõD)

230
adiuuante domino aperire conabor. quod si effecero, adprobabis, ubi causae defuero, tu supplebis.