Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ac deinde sequitur eandem ipsam sententiam latius uersans et explicans: nonne, inquit, diuites per potentiam opprimunt uos et ipsi adtrahunt uos ad iudicia? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod inuocatum est super uos? si quidem legem perficitis regalem secundum scripturas: \'diliges proximum tuum sicut te ipsum\', bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores.

uidete, quem ad modum transgressores legis appellet, qui dicunt diuiti: \'sede hic\' et pauperi: \'sta illic\'. unde, ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, secutus adiunxit: quicumque autem totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. qui enim dixit: \'non moechaberis\', dixit et: \'non occides\'. quodsi non occides, moechaberis autem, factus es transgressor [*]( 12 *Iac. 2, 6—9 23 *Iac. 2, 10-11. ) [*]( 1 dicatis ei g aut. dic.] aut dicatur g 3 iudicastis Eug.cod.Vat. iudicati estis iudicatis A%DM Eug.cel.codd. (cf. p. 239,1) 4 cogitationes 5 mei dil.]carissimi g 7 fidei 3 reproniisit A%DM 9 tu om.q llhacaj indeitf 13 ipsi om.AftDM trahunt AftDM uos om.AftDM 16 perfectis β scripturam A3D 17 diligis$dili**s M 18 facis β acc. pers. s personam Eug. cod.Vat. 19 redarguiti $,Ma.r. 20 uide βς appellat A3DM 21 diuite § hic bene Eug.cod.Vat. tu sta g 23 autem om.ç totum 3 24 aufendat J 25 mecaueris $ 26 quodsi et A occidas *§,Mp.c.m2 -dis Q 27 mecaueris ¥ moecharis .A3DJIEu\'j.codd.nonnnlli est (t cras.) AM )

229
legis propter illud, quod dixerat: redarguti a lege quasi transgressores.

quae cum ita sint, consequens uidetur — nisi alio modo intellegendum ostendatur —, ut, qui dixerit diuiti: \'sede hic\' et pauperi: \'sta illic\' huic honorem ampliorem quam illi deferens, et idolatres et blasphemus et adulter et homicida et, ne — quod longum est — cuncta commemorem, reus omnium criminum iudicandus sit; offendens quippe in uno factus est omnium reus.