Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et ut generaliter breuiterque conplectar, quam de uirtute habeo notionem, quod ad recte uiuendum adtinet, uirtus est caritas, qua id, quod diligendum est, diligitur. haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima uero, quae iam non possit augeri, quam diu hic homo uiuit, in nemine; quam diu autem augeri potest, profecto illud, quod minus est, quam debet, ex uitio est.

ex quo uitio non est iustus in terra, qui faciet bonum et non peccabit. ex quo uitio non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens. propter quod uitium, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non [*](24 *Eccle. 7, 21. ci. III Reg. 8, 46 25 Ps. 142, 2 27 *J Ioh. 1, S ) [*]( 4 prauo prauius est g distortusque I.Į! 7 pr. quo AfiDM 9 quisquis g 10 teri. alio] aliquo A&DM 11 sic (c exp.) A potest dici I.Į! aliam et aliam g 12 minusue] aliam minusue AõD aliamue(ue m2)minus M aliam minus g all. in om.õ 14 pietatis Aa.c.m2%DM 16 profecit I.Į! 18 brebique I.Į! 19 habeam I.Į! 20 qua] quia Ap.c.m2% quo Aõ 22 homo hic g in neminem A3D in nemine est (est in ras.) M est in nemine g 23 debet] libet Eug.codd.praeter Vat. et unum Par. 24 faciet Goldb. sec. LXX faciat codd. 25 peccauit A3D Eug.cod.Vat.,Ma.c.m2 peccet Eug. duo codd.,Mp.c.m2 (c/. LXX) 28 nosmet g seducimus g )

237
est. propter quod etiam, quantumlibet profecerimus, necessarium est nobis dicere: dimitte nobis debita nostra, cum iam omnia in baptismo dicta, facta, cogitata dimissa sint.

uidet itaque, qui recte uidet, ubi et quando et unde speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adici possit. si autem praecepta non essent, non utique esset, ubi se homo certius inspiceret et uideret, unde auerteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia dei amplius honoretur.