Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quae si ita se habent, unde fit omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem seruauerit? an forte, quia plenitudo legis caritas est, qua deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis tota lex pendet et prophetae, merito fit omnium reus, qui contra illam facit, in qua pendent omnia ?

nemo autem peccat nisi aduersus illam faciendo, quia \'non adultterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces' et, siquod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur ineo, quod diliges proximum tuum tamquam te ipsum\'. dilectio proximi malum non operatur, plenitudo autem legis caritas.

nemo autem diligit proximum nisi diligens deum, ut hoc, quantum potest, proximo inpendat, quem diligit tamquam se ipsum, ut et ille diligat deum, quem si ipse non diligit, nec se nec proximum diligit. ac per hoc, qui totam legem seruauerit, si in uno offenderit, fit omnium reus, quia contra caritatem facit, unde tota lex pendet. reus itaque fit omnium faciendo contra eam, in qua pendent omnia. [*]( 2 Matth. 6, 12 10 cf. Iac. 2, 10 11 *Rom. 13, 10 13 *Matth. 22, 40 15 *Rom. 13, 9-10 ) [*]( 1 proficeremus AMa.c.m2,$D proficerimus Ap.c.ni2 2 demitte õp.c. 3 omluum D demissa 3 uidet] quid AôDM 4 recta 5 unde et quando et ubi g 7 quid prec. om.D 8 libere 3 uero $ 10 fiet g 12 qua-carit. om.ty 14 rens omnium AôDM illa A&D pendet β 15 faciende 5 16 facis A Ma.c.m2 fais D 17 concupiscis β aliud est g 19 quod est g diligis tyM 21 legis est g 22 ut] et g 23 proximu 3 diligat g se] te 3 illi õ 24 ac] hac ^3 27 eam, in qua] praeceptum, in quo Eug.codd.praeterVa\'. pendet β )

238