Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quaecumque autem sine gratia mediatoris et sacramento eius in qualibet corporis aetate de corpore exierit, et in poena futuram et in ultimo iudicio recepturam corpus ad poenam. si autem post generationem humanam, quae facta est ex Adam, regeneretur in Christo ad eius pertinens societatem, et requiem post mortem corporis habituram et corpus ad gloriam recepturam. haec sunt, quae de anima firmissime teneo. [*]( 16 cf. Rom. 7, 24 18 Rom. 7, 25 20 I Tim. 2, 5 ) [*](1 corpus certe A 2 pr. aut om.%} aereum aD,Aa.c.m2 aut aeth. om.A aethereum AD,aMp.c.m2 alia a sunt mai. A 3 alt. in om.a parte sui A 5 sit dic. A 6 nat.] add. et m2D 7 excellent(c)iorem substantiam AA 9 carnis] cauernis (-nas m2)a percepimus tyAA,DMa.c.m2 cogitare D, AMa.c.m2 10 proinde ADMA te] e (ea m2) a 11 teneat β me om.A 12 requiro] reo uiro ^ nihil me de A 13 fideJ add. me s.l.m2D 15 uel sua om.a peccato $ 16 liberare A 17 sufficientem (m del.m2)a mortem aa.c.m2A sed] nisi A 19 ulla g cui non] cum A,Ma.c. 20 hominum] hominis$23 poenam M futura %DA receptura β,Ap.r. )

207

Nunc accipe, obsecro, quid requiram, et noli me spernere; sic non te spernat, qui pro nobis dignatus est sperni. quaero, ubi contraxerit anima reatum, quo trahitur in condemnationem etiam infantis morte praeuenti, si ei per sacramentum, quo etiam paruuli baptizantur, Christi gratia non subuenerit. non enim es ex illis, qui modo noua quaedam garrire coeperunt dicentes nullum reatum esse ex Adam tractum, qui per baptismum in infante soluatur. quod te sapere si scirem, immo nisi te id non sapere scirem, nequaquam hoc abs te quaererem aut quaerendum putarem.

sed quia tenemus de hac re sententiam tuam concinentem catholicae fundatissimae fidei, qua et Iouiniani uaniloquia redarguens adhibuisti testimonium ex libro lob: nemo mundus in conspectu tuo nec infans, cuius est diei unius uita super terram, deinde adiunxisti: \'tabernaculo rei in similitudinem praeuaricationis Adae\', et liber tuus in Ionam prophetam satis hoc insigniter dilucideque declarat, ubi ieiunare paruulos propter ipsum originale peccatum merito coactos esse dixisti, non inconuenienter abs te quaero, hunc reatum anima ubi contraxerit, unde oporteat eam etiam in illa aetate per sacramentum Christianae gratiae liberari.

Ego quidem ante aliquot annos, cum libros quosdam scriberem de libero arbitrio, qui in multorum manus exierunt et habentur a plurimis, quattuor opiniones de animae incarnatione, utrum [*]( 11 cf. adu. Iouin. II 2 12 *Hiob 14, 4-5 14 adu. Iouin. II 2. cf. Rom. 5, 14 15 cf. Hieron. comm. in Ionam c. 3 u. 5 22 cf. August. de libero arbitrio III 59; 62; 63 ) [*]( 1 quaeso A 2 sic] si ap.c.ADMA te non aADM 3 contraxsit β qui A trahatur ADMA etiam in condemn. ^5 4 prae(e)uentis aADMa.c. uelr. quod A 5 enim om.a es om.A ex] de A 6 reatum] etatum D 7 esse om.ô adam (m del.m2) D in om.tyA infantes (-tis m2)A fonte A 8 si te sapere A pr. scire g alt. scire β P 9 quaererem aut om.ctf$%A 10 fundatissimaeque s 11 qua et] quia et Q qua Ôa.c. que $ et Mp.c. quastio (stio del.)D questio(add. ne s,l.m2)A ioui*maniDiuuinianιβ 13 est om.aJ unius diei A 14 similitudine β 16 iona propheta a satis] stis (del.m2) a satis in A delucideque(ae d) dA declarauit a 17 ipsum ex ipsud m2DM, e.r ipso m2A esse exp.m2D 18 ab D 19 oportet β 20 Christ. om.$ 21 e*go $ aliquod aa.c.mZty 22 libro 3 qui om.aa.c.m2 que !p et ne 5 et nunc g )

208
ex illa una, quae primo homini data est, ceterae propagentur, an singulis quibusque nouae etiam modo fiant, an alicubi iam existentes uel mittantur diuinitus uel sponte labantur in corpora, ita putaui esse tractandas, ut, quaelibet earum uera esset, non inpediret intentionem meam, qua tunc aduersus eos, quantis poteram uiribus, agebam, qui naturam mali suo principio praeditam aduersus deum conantur inducere, id est contra Manicheos.

nam de Priscillianistis adhuc nihil audieram, qui non multum ab istis dissimiles blasphemias fabulantur. ideo quintam opinionem non addidi, quam in tua epistula inter ceteras commemorasti, ne aliquam praeterires, ubi de hac quaestione interroganti rescripsisti religiosae memoriae uiro nobisque in Christi caritate gratissimo Marcellino, quod anima sit pars dei, primo quia non de incarnatione eius sed de natura quaeritur, cum hoc quaeritur, deinde quia hoc sentiunt illi, contra quos agebam, et id maxime agebam, ut creatoris inculpabilem inuiolabilemque naturam a creaturae uitiis et labe secernerem, cum illi a substantia mali, cui proprium principium principesque tribuunt, ipsam boni dei substantiam ex parte, qua capta est, corruptam et oppressam et ad peccandi necessitatem perductam esse contendant.

hoc itaque excepto hereticae opinionis errore ex quattuor reliquis opinionibus quaenam sit eligenda, scire desidero. quaecumque enim eligenda est, absit, ut inpugnet hanc fidem, de qua certi sumus omni animae etiam paruuli infantis necessariam esse liberationem ex obligatione peccati eamque nullam esse nisi per Iesum Christum et hunc crucifixum. [*]( 10 cf. epist. CXXVI 1 ) [*]( . 1 in primo homine a caetera D propagantur a an e A 2 modo etiam nouae A iam om.AD,Ma.c.m2 3 mittuntur a labuntur d 4 tract. ) [*]( -esset oni.ty uerum non] ne !p 5 quia A quam $ 6 qui* J predictam$editam A 7 conabantur $ 8 non in A 9 in orn.A$10 ceteras] cera g preterirem D 11 de om.a interrogasti a 12 xpo A%D,Ma.c.m2 non sit tyA 14 quia] quod 5 hoc om.aA quos (eras.) contra (add. quos m2)M contra eos β 15 et om.a 16 creatura 53 creatore A uitis A ab sustantia A 17 mali cui] alicui AA principium om.3 principisque A dei boni A boni om.a 18 quae A que JD capta (ca in ras.) M apta AD 19 contendunt ADM A 20 opin.—reliquis om.A opinionibus] opinionis A\' p.c.m2 22 inpugne A de qua] qua Dp.c. certissimus aa.c.m2A 23 esse] .add. ad s.l.m2D ex obl.] et obligatione A 24 Christum om.A 25 crucifixusj )

209

Proinde, ne longum faciamus, hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo deus faciat. cui sententiae ne obiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummauerit deus, septimo requieuerit, adhibes testimonium ex euangelio: pater meus usque nunc operatur. sic enim ad Marcellinum scripsisti, in qua epistula etiam mei commemorationem beniuolentissime facere dignatus es, quod hic me haberet in Africa, qui ei possem istam facilius explicare sententiam. quod si potuissem, [*]( a ) non ille hoc abs te tam longe posito inquireret, si tamen id tibi ex Africa scripsit. nam, quando scripserit, nescio; tantum scio, quod de hoc bene cognouerit cunctationem meam, unde me inconsulto facere uoluit. quamquam, etiam si consuleret, magis hortarer et gratias agerem, quod nobis conferri omnibus posset, nisi tu breuiter rescribere quam respondere maluisses, credo ne superfluo laborares, ubi ego essem, quem putabas id optime scire, quod ille quaesierat. ecce uolo, ut illa sententia etiam mea sit, sed nondum esse confirmo.

Misisti ad me discipulos, ut eam rem doceam, quam nondum ipse didici. doce ergo, quod doceam. nam ut doceam, multi a me flagitant eisque me sicut alia multa et hoc ignorare confiteor. et fortasse, quamuis in os meum uerecundentur, tamen apud se dicunt: tu es magister in Israhel et haec ignoras?

quod quidem dominus ei dixit, qui erat unus illorum, quos [*](3 cf. Gen. 2, 2 4 cf. epist. CXXVI 1 5 *Ioh. 5, 17 6 cf. epist. CXXVI 1 fln. 22 *Ioh. 3, 10 23 cf. Ioh. 3, 1-2 ) [*]( 1 sentis om.AD,Ma.c. quod] ut A 2 cuius !p 3 obiciantur A,DMa.c. sexta (t s.l.m2A) ADM 4 et sept. ap.c.m2aADM et sept. die Ag requieuit A adhibe Dp.r.A 5 usque om.ã nunc] modo $D sic ex si m2A 6 in om.õ 7 beniuolentiae A 8 ei istam (haee in ras.) fac. possim (-em m2)M et ipsam fac. possim AD possem ei suam fac. s.Į3 ei ipsam fac. possem g 10 scripserisap 11 cognoueris si a 12 tamquam aS 13 omn. conferri (uel omn. conferre); conferre AD,Ma.c. possit ?$AD,Ma.c.m2 ac possit Mp.c.m2 possit et d 14 scribere 3 15 ego om.a quid a quaesiuerat AlJDM quesiberat $ 18 eam rem § eam a ea cet. quam—19pr.doceamom.SP quam] quae ADMA nondum] non AD,Ma.c. 19 ipse om. A multi a me (s.l.) in ras.M malitia me AD 20 flagi(ex e m2jL)tante AD eisque (s.l.m2 1 quibusque)M isque AD 21 uerecundetur aa.c.m2D dicit AD,Ma.c.m2 23 quidfe M quidam AD ei dom. A dixerit ADM qui ex qua m2a eoram A ) [*]( LVI. Hieron: Epiat. III, Hilberg. ) [*]( 14 )

210
delectabat uocari rabbi, unde etiam ad uerum magistrum nocte uenerat, quia fortassis erubescebat discere, qui docere consueuerat. me autem magistrum potius audire quam uelut magistrum delectat audiri. recolo enim, quid dixerit eis, quos prae ceteris elegit: uos autem, inquit, nolite uocari ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester Christus.

nec alius docuit Moysen etiam per Iothor nec alius Cornelium etiam per priorem Petrum nec alius Petrum etiam per posteriorem Paulum. a quocumque uerum dicitur, illo donante dicitur, qui est ipsa ueritas. quid, si ideo adhuc ista nescimus et ea neque orando neque legendo neque cogitando et ratiocinando inuenire potuimus, ut probemur, non solum indoctos quanta caritate doceamus, uerum a doctis etiam quanta humilitate discamus?

Doce ergo, quaeso, quod doceam, doce, quod teneam, et dic mihi, si animae singillatim singulis hodieque nascentibus fiunt, ubi in paruulis peccent, ut indigeant in sacramento Christi remissione peccati peccantes in Adam, ex quo caro est propagata peccati; aut, si non peccant, qua iustitia creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas, nisi per ecclesiam subuentum fuerit, damnatio consequatur, cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismi subueniri ?

tot igitur animarum milia, quae in mortibus paruulorum sine [*](4 *Matth. 23, 8. 10 7 cf. Ex. 18, 14-23 cf. Act. 10, 25-48 8 cf. Gal. 2, 11-21 9 cf. loh. 14, 6 et I Ioh. 5, 6 17 cf. Rom. 8, 3 ) [*]( 2 quia-consueu. om.A quia ex que m2a fortasse M mae a 3 pot. mag. ADM ueli !p 4 audire !? quid] quod a eis om.a caeteros dA elegis 3 eligerit$5 autem om.3 uocare A ab hom. om.ADMA 7 aut moysen $ pr. etiam om.ADM isthor D iohor A iet(th)ro ty,AM in ras.m2 alt. per om.Ma.c.m2 8 propriorem g nec alius Petrum om.a per om.M a.c.m2 9 a] an A quoc. enim $ pr. dicitur om.g ipse aa.c.m2 10 quidj quod %A,Ma.c. qui ex quo$et] haec (ac m2)a orandum aa.c.m2 11 rationando A probemus 3 12 caritate om.A a om.A 13 etiam om.A humanitate A 14 quod. doc. queso (ante quod s.l.ras.5-6 litt.)M doce quod ex doceam M et om.a 15 in singulis ADM hodieque om.AD,Ma.c. ibi Aa.c.m2 16 ut] ubi A in όm.A remissionem ADA,Ma.r. 17 pr. peccati] peccatorum A qua a 19 propatis 3 propagat his ex propagatus (uel -tas) m2a propagati sint A 20 subuentus a damna tot ADM consequantur ADJl sub equatur <p 22 mortalibus A paruuli D )

211
indulgentia Christiani sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, si nouae creatae nullo suo praecedente peccato sed uoluntate creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creauit et dedit, qui utique nouerat, quod unaquaeque earum nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura?

quoniam igitur neque de deo possumus dicere, quod uel cogat animas fieri peccatrices uel puniat innocentes, neque negare fas nobis est eas, quae sine Christi sacramento de corporibus exierint, etiam paruulorum, non nisi in damnationem trahi, obsecro te, quomodo haec opinio defenditur, qua creduntur animae non ex illa una primi hominis fieri omnes sed sicut illa una uni ita singulis singulae?

Ea uero, quae dicuntur alia contra hanc opinionem, facile puto me posse refellere, sicuti est illud, quo eam sibi quidam uidentur urgere, quomodo consummauerit deus omnia opera sua sexto die et septimo requieuerit, si nouas adhuc animas creat. quibus si dixerimus, quod ex euangelio in supra dicta epistula posuisti: pater meus usque nunc operatur, respondent: \'operatur\' dictum est institutas administrando, non nouas instituendo naturas, ne scripturae Geneseos contradicatur, ubi apertissime legitur consummasse deum omnia opera sua.