Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ecce uenit ad me religiosus iuuenis, catholica- pace frater, aetate filius, honore conpresbyter noster Orosius, uigil ingenio, paratus eloquio, flagrans studio, utile uas in domo domini esse desiderans ad refellendas falsas perniciosasque doctrinas, quae animas Hispanorum multo infelicius, quam corpora barbaricus gladius, trucidarunt.

nam inde ad nos usque ab oceani littore properauit fama excitus, quod a me posset de his, quae scire uellet, quicquid uellet, audire. neque nullum cepit aduentus sui fructum, primo, ne de me multum famae crederet; deinde docui hominem, quod potui, quod autem non potui, unde discere posset, admonui atque, ut ad te iret, hortatus sum. qua in re consilium uel praeceptum meum cum libenter et oboedienter acciperet, rogaui eum, ut abs te ueniens -per nos ad propria remearet.

quam eius pollicitationem tenens occasionem mihi credidi a domino esse concessam, qua tibi scriberem de his, quae per te scire cupio. quaerebam enim, quem ad te mitterem, nec mihi facile occurrebat idoneus et fide agendi et alacritate oboediendi et exercitatione peregrinandi. ubi ergo istum iuuenem expertus sum, eum ipsum esse, qualem a domino petebam, dubitare non potui.

Accipe igitur, quae mihi peto aperire ac disserere non graueris. quaestio de anima multos mouet, in quibus et me esse confiteor. nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo; deinde subiungam, quid mihi adhuc expediri uelim. anima hominis inmortalis est secundum quendam modum suum. non enim omni [*]( 6 cf. II Tim. 2, 21 ) [*]( 1 aliquod oa.c.!p poss. fieri A possit Ma.c.m2 te cot. praes. A cottidie a te om.ã 2 pr. uelim Aa.c.m2 alt. uelim %,Aa.c.m2 5 parat.] promptus g 6 flaglans aa.c. fraglans DA 7 reuell. β repell. A animos M p.c.m2 8 barbarus gladio β trucidauit D 10 exitus ^ excitatusD possit aD,AMa.c.m2 uelit-uelit Aa.c.m2 11 ullum a p.c. illum ^5 coepit AãMA primum β 12 ne om.fta.c. me om.3 fama {alt. a in ras.) ^ 13 dicere g adque a5{S 14 ad ex a M **hortatus A ortatus A quia s in om.A 16 pollitationem A5 19 mihi om.$ idoneos β 20 et om.at f 21 talem qualem !p quem A 23 igitur et A 24 multos-de anima om.3 mouit g et om.A 25 quod AD,Ma.c.m2 26 adhuc om.Ma.c. adhoc β 27 non enim] non in ex nomenin m2a )

204
modo sicut deus, de quo dictum est, quod solus habeat inmortalitatem — nam de animae mortibus sancta scriptura multa commemorat, unde illud est: sine mortuos sepelire mortuos suos —, sed quod ita moritur alienata a uita dei, ut tamen in natura sua uiuere non omnino desistat, ita mortalis ex aliqua causa inuenitur, ut etiam inmortalis non sine ratione dicatur.

non est pars dei anima. si enim hoc esset, omni modo incommutabilis atque incorruptibilis esset. quod si esset, nec deficeret in deterius nec proficeret in melius nec aliquid in semet ipsa uel inciperet habere, quod non habebat, uel desineret habere, quod habebat, quantum ad eius ipsius affectiones pertinet. quam uero aliter se habeat, non opus est extrinsecus testimonio; quisquis se ipsum aduertit, agnoscit.

frustra autem dicitur ab eis, qui animam dei esse partem uolunt, hanc eius labem ac turpitudinem, quam uidemus in nequissimis hominibus, hanc denique infirmitatem et aegritudinem, quam sentimus in omnibus hominibus, non ex ipsa illi esse, sed ex corpore. quid interest, unde aegrotet, quae si esset incommutabilis, unde libet aegrotare non posset ? nam quod uere incommutabile et incorruptibile est, nullius rei accessu commutari uel corrumpi potest.

alioquin non Achillea tantum, sicut fabulae ferunt, sed omnis caro esset inuulnerabilis, si nullus ei casus accideret. non est itaque natura incommutabilis, quae aliquo modo, aliqua causa, aliqua parte mutabilis est; deum autem nefas est nisi uere summeque incommutabilem credere: non est igitur anima pars dei.

Incorpoream quoque esse animam etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. sed ne uerbi [*]( 1 cf. I Tim. 6, 16 3 *Matth. 8, 22. *Luc. 9, 60 ) [*]( 1 quia ADM qui g habet g 3 sepeliant a sepelian $ 4 suos om.aa.c. ista A,Ma.r. aliena/1 5 uibere β,om.Λ 7 omni modo] omninοβ 8 adque o!p 10pr. habebat] habeat A uel---alt. habebatomytA, i»mg.m2M desinere g alt. habebat] habeat A 11 ips. eius ADM ipsius om.A quam] quantum A alter AMa.c.,% habeantaJ 12 testimoniaa 13 ab eispart. esse ADM 14 uoluit D ac] hanc tyA turpidinem Aa.c.m2D 16 ex se ipsa $ corpora $ 17 incomm.] seq. quae aliquo (ex alico m2A, ex liquo D) modo aliqua (om.D) causa ADM (cf. lin. 22) 18 egrotari Ap.c.mZ nondel.m2M 19 nullus iia.c.mZD accessum aa.c.m2% 20 achille tantum ex achillsan- tum m2a acillea$21 causus Da.r.,om.A accidisset AD,M (ex acced—m2) itaque] ita et AD 22 quae] nec quae Mp.c.m2 modo] add. nec m2M aliqua parte s.l.m2M.om.AD 24 anime ^|S 26 persuadere aa.c.m2% pote est $ )

205
controuersiam uel superfluo faciam uel merito patiar, quoniam, cum de re constat, non est opus certare de nomine, si corpus est omnis substantia uel essentia uel, si quid aptius nuncupatur id, quod aliquo modo est in se ipso, corpus est anima.

item, si eam solam incorpoream placet appellare naturam, quae summe incommutabilis et ubique tota est, corpus est anima, quoniam tale aliquid ipsa non est. porro, si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, altitudine ita sistitur uel mouetur, ut maiore sui parte maiorem locum occupet et breuiore breuiorem minusque sit in parte quam in toto, non est corpus anima.

per totum quippe corpus, quod animat, non locali diffusione, sed quadam uitali intentione porrigitur; nam per omnes eius particulas tota simul adest nec minor in minoribus et in maioribus maior, sed alicubi intentius, alicubi remissius et in omnibus tota et in singulis tota est. neque enim aliter, quod in corpore etiam non toto sentit, tamen tota sentit; nam cum exiguo puncto in carne uiua aliquid tangitur, quamuis locus ille non solum totius corporis non sit, sed uix in corpore uideatur, animam tamen totam non latet neque id, quod sentitur, per corporis cuncta discurrit, sed ibi tantum sentitur, ubi fit.

unde ergo ad totam mox peruenit, quod non in toto fit, nisi quia et ibi tota est, ubi fit, nec, ut tota ibi sit, cetera deserit ? uiuunt enim et illa ea praesente, ubi nihil tale factum est. quod si fieret et utrumque simul fieret, simul utrumque totam pariter non lateret. proinde et in omnibus simul et in singulis particulis corporis sui tota simul esse non posset, si per illas ita diffunderetur, ut uidemus corpora diffusa per spatia locorum minoribus suis partibus minora occupare et amplioribus ampliora. quapropter, si anima corpus esse dicenda [*]( 1 super filio g meriti$2 constet D opus est β corporeus $ cor g omnes $ 3 quid] quis 5 4 se om.5 item-6 anima om.A 5 summa $ 6 ubique] ubi A alt. est] non (m2, sed eras.) est M et A 8 et altit. Q commouetm A maiore] maiores ADMa.r. maiorem aa.c.rnZ 9 partem(m del.) a que om.ty 10 alt. in om.A tota A non om.A 11 quod del.m2M,om.A anima aa.c.m2MA loquali !p 12 eius omnes J 13 intensius Dp.c.m2 15 toto] totum AD,Ma.c.m2 tota aa.c.m2 18 anima aa.c.m2A tota aa.c.m2A% 19 ibi] ubi § undergo a 20 mox ad totam A totam] tota aa.c.m2A in om.A toto ex totum m2A fit] sit A et ibi om.3 21 ubi est ubi g sit] fit 5 uiuimus g illa ea] ille a 3 illea (e del.m2)a illa a !p 22 et om.ãA utrumne aa.c.m2,seq. quę(del.)D simul fieret, simul utrumque om.A 23 pariter] partema latet $ et om.a 24 simul esse] simul et (ad m2) esse ã simus esse J )

206
est, non est certe corpus, quale terrenum est nec quale humidum aut aerium aut aetherium.

omnia quippe talia maiora sunt in maioribus locis et minora in minoribus et nihil eorum in aliqua sui parte totum adest, sed, ut sunt partes locorum, ita occupantur partibus corporum. unde intellegitur, anima siue corpus siue incorporea dicenda sit, propriam quandam habere naturam omnibus his mundanae molis elementis excellentiore substantia creatam, quae ueraciter non possit in aliqua phantasia corporalium imaginum, quas per carnis sensus percipimus, cogitari, sed mente intellegi uitaque sentiri.

neque haec perinde loquor, ut te, quae tibi nota sunt, doceam, sed ut aperiam, quid firmissime de anima teneam, ne me quisquam, cum ad ea uenero, quae requiro, nihil de anima uel scientia uel fide tenere arbitretur.

Certus etiam sum animam nulla dei culpa, nulla dei necessitate uel sua sed propria uoluntate in peccatum esse conlapsam nec liberari posse de corpore mortis huius uel suae uoluntatis uirtute tamquam sibi ad hoc sufficiente uel ipsius corporis morte, sed gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum, nec omnino esse animam ullam in genere humano, cui non sit necessarius ad liberationem mediator dei et hominum, homo Christus Iesus.