Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

possit, si et ante potuit r postremo lOnge aliua est m Adam peccasse - unde dicit apostolus: i n quo omnes peccauerunt — et aliud est extra Adam nescio ubi peccasse et ideo in Adam, id est in carnem, quae ex Adam propagata est, tamquam in carcerem trudi. illam uero opinionem, quod ex una fiant omnes animae, nec discutere uolo, nisi necesse sit, atque utinam ista, de qua nunc agimus, si uera est, sic abs te defendatur, ut hoc necesse iam non sit.

Quamuis autem desiderem, rogem, uotis ardentibus exoptem et expectem, ut per te mihi dominus huius rei auferat ignorantiam, tamen, si — quod absit — minime meruero, patientiam mihi petam a domino deo nostro, in quem sic credimus, ut aliqua nobis non aperiri etiam pulsantibus nullo modo aduersus eum murmurare debeamus. meminerimus ipsis apostolis dictum: multa ha b eo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. in his, quantum ad me adtinet, etiam hoc deputem nec, [*](10 cf. Luc. 16, 22-23 12 Rom. 5, 12 22 cf. Matth. 7, 7—8. Luc. 11, 9-10 24 *Ioh. 16, 12. ) [*]( 1 optime-magnis om.Ô optinet A optimeque g 2 magnis] maioribus a 3 precipitare Aa.c. 4 sentio ^5 per nescio A 5 fieri circ. uel circ. fieri c aiunt g 6 corruptibilem ADM et] ad A 7 cogitare Ô 8 de inquis 3 tandem] tam a si] nisi $ uera dicunt] ueri(ex a)diciores A dicunt ex norunt A 9 flamma$10 cur] quis $ haec da.c.ty peccare $/1 12 unde-13 peccasse om.A 14 carne a%,Aa.r. carcere tip.c. 15 tradi A 16 istam $,om.a 17 iam necesse g 20 et om.A expetam g per] pro AD, Ma.c.m2 22 sic] si aAMa.c.m2,DA ut si $A nobis om.D 23 aperire. (t s.l.m2) A aperiat A a puls. ti,Aa.c. aduersum g 24 memine primus g memini prius : 25 non om.Ô 26 deputent A nec] ne a,Aa.c. neque ; )

225
qui hoc sciam, me indigner indignum, ne hoc ipso etiam conuincar indignior.

multa enim alia similiter nescio, quae commemorare uel numerare possum; et hoc tolerabiliter ignorarem, nisi metuerem, ne aliqua istarum opinionum contra illud, quod firmissima retinemus fide, incautis obreperet mentibus. sed antequam sciam, quaenam earum potius eligenda sit, hoc me non temere sentire profiteor, eam, quae uera est, non aduersari robustissimae ac fundatissimae fidei, qua Christi ecclesia nec paruulos homines recentissime natos a damnatione credit nisi per gratiam nominis Christi, quam in suis sacramentis commendauit, posse liberari.