Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Haec autem difficultas etiam illos sequitur, qui iam existentes alibi animas et ab initio diuinorum operum praeparatas a deo mitti opinantur in corpora. nam et ab his hoc idem quaeritur: si animae inculpatae oboedienter ueniunt, quo mittuntur, cur in paruulis, si non baptizati uitam istam finierint, puniuntur? eadem prorsus in utraque sententia difficultas est.
illi sibi uidentur de hac facilius exire quaestione, qui animas adseuerant pro meritis uitae prioris singulas singulis corporibus implicari. hoc enim putant esse in Adam mori, in carne scilicet, quae propagata est ex Adam, supplicia pendere, a quo reatu, inquiunt, gratia Christi liberat pusillos cum [*]( 2 *Eccle. 12, 7 27 cf. I Cor. 15, 22 28 cf. Ps. 113, 13 al. ) [*]( 1 confirmatione o!pJ.DM 2 illo aa.c.m2 eclesiastaes a ecclesiasten A et tunc ADM conuertentur § 4 deum a illud D 5 uol. esse g uoluimus ADM nolumus A 6 omnes om. β 7 inquanto a et om.a 8 est et ad g 9 prius Aa.c.m2 primitus a et] reuertitur A 10 ex om.A ex-sed om.A un. ill. spiritus õ 11 deum dA datum tyA qui aAMa.c.m2,D 12 ita om.aP it g 15 nam lic. n. fac.] ne talibus testimoniis fugiat A 17 ut om.a 19 quia ãa.c.3 iam hic A 20 domino aA 23 istam om.aJ 24 facilius ex difficilius a 25 singulas in singulis a 28 reatu] reos a pus.- p. 224, 2 liberat om.SJS )
deinde quis tandem iustus defunctus est, de quo non, si isti uera dicunt, solliciti esse debeamus, ne in sinu Abrahae peccans in flammas illius diuitis deiciatur? cur enim non et post hoc corpus peccari