Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

respondetur fortasse: \'corpora hoc faciunt\'. sed numquid secundum hanc sententiam, quam defendi uolumus, anima sibi corpus elegit et in eligendo, cum falleretur, errauit ? aut, cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turbis ipsa aliud non inuenit et sicut in spectaculo aliquo locum ita carnem, non quam uoluit, sed quam ualuit, occupauit?

numquid haec et talia dicere possumus uel sentire debemus? doce igitur, quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio nouarum animarum singulis corporibus singillatimque factarum.

Ego quidem non de ingeniis sed saltem de poenis paruulorum, quas in hac uita patiuntur, dixi aliquid in libris illis de libero arbitrio. quod quale sit et cur mihi in ista, quam habemus in manibus, quaestione non sufficiat, intimabo et eum ipsum de tertio libro locum secerptum his litteris inseram.

nam ita se habet: de cruciatibus autem corporis, quibus affliguntur [*](25 August. de lib. arb. III 68 ) [*]( 1 quibus a dns A 2 talia AD,Ma.r. hominibus Dp.c.m2 homini Q coniectare aAaM,Dp.c. concedi scripsi conceditur codd. 6 diuersitatem (m de.l.)a; add. immo absurditate aA 7 ducta g 8 gradibus A grandinibus (ni del.) d sint Da.c. ne] nec Dp.c.m2 9 discere om.D litter. om.A elem.]add. scire s.l.m2D potuerit A 10 pectoribus J 11 muriones A murriones β respondeatur a 12 secundum om.% defundi Ma.c. diffundi A uoluimus A,Dp.c. 13 eligit A elegendo AMa.c.m2,D legendo a 15 et om.$ 17 alia äβ uel dicere $-1 18 debeamus] debemus a 19 singillatimque fact. singulis corp. ç 21 pr. de om.A saltim A 22 quasi %,Ma.r. pat. uita A 23 et] ut (aut vi2)d in] ad s.l.m2a ista ap.c.m2M 24 questionem iiADM non om. A de om.a 25 decerptum Ap.c.m2 ecerptum § excerptum 5 secretum a scriptum A 26 corporis del.D )

217
paruuli, quorum per aetatem nulla peccata sunt, si animae, quibus animantur, non prius quam ipsi homines esse coeperunt, maior querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur: quid mali fecerunt, ut ista paterentur? quasi possit esse innocentiae meritum, antequam quisque nocere aliquid possit!

cum autem boni aliquid operatur deus in emendatione maiorum, cum paruulorum suorum, qui eis cari sunt, doloribus ac mortibus flagellantur, cur ista non fiant, quando, cum transierint, pro non factis erunt, in quibus facta sunt, propter quos autem facta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati rectius elegerint uiuere, aut excusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si uitae huius angoribus ad aeternam uitam desiderium conuertere noluerint?

quis autem nouit, quid paruulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur aut exercetur fides aut misericordia probatur, quis ergo nouit, quid ipsis paruulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reseruet deus, quoniam, quamquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt?

non enim frustra etiam infantes illos, qui, cum dominus Iesus Christus necandus ab Herode [*]() [*](28 cf. Matth. 2, 1-18 ) [*]( 2 anima β 3 maior] talis$5 male A 6 posset a mer. inn. g 7 aliquid nocere August. de lib. arb. posset A 8 operantur A operetur a 9 emendatione A 10 hac β aut a 11 cur ex cum m2a quis$12 factis ex factas A **erunt A 13 pr. factae A quod A,Ma.c.m2 alt. factae Aa.c. 14 temporibus a 16 futurum (futuro m2) D supplicia A —iis A 17 si] add. de s.l.m2D languoribus D ad] ab § 18 eterne uite !p uoluerunt ty$DA 19 quis ex quibus rrwd quid] quod aDp.c. 21 exerceretur (-ceatur m2)a alt. aut] autem$22 quidj quod ^5 23secretisa 24 conuersationis § quoniam] qui August. de lib. arb. 25 quamquam] tamquam A fecerunt D ne $ 26 aliquid om.D 28 dominus noster tyADM negandus J herodem (m del.) a )

218
quaereretur, occisi sunt, in honorem martyrum receptos commendat ecclesia.

Haec tunc dixi, cum hanc ipsam, de qua nunc agitur, uellem communire sententiam. sicut enim paulo ante commemoraui, quaecumque illarum de animae incarnatione quattuor opinionum uera esset, inculpatam substantiam creatoris et a nostrorum peccatorum societate remotissimam nitebar ostendere.

et ideo, quaecumque illarum ueritate posset conuinci et repudiari, ad curam intentionis meae, quam tunc habebam, non pertinebat, quandoquidem cunctis diligentiore disputatione discussis, quaecumque illarum recte uinceret ceteras, me securissimo fieret, quando etiam secundum omnes id, quod agebam, inuictum persistere demonstrabam.

nunc uero unam uolo, si possim, rationem rectam eligere ex omnibus et propterea huius ipsius, de qua nunc agimus, defensionem in his, quae commemoraui de illo libro, uerbis meis attentius intuens ualidam firmamque non uideo.

Nam uelut firmamentum eius illud est, quod ibi dixi: quis autem nouit, quid paruulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum contunditur aut exercetur fides aut misericordia probatur, quis ergo nouit, quid ipsis paruulis in secreto iudiciorum suorum bonae compensationis reseruet deus?

sed hoc non inmerito dici uideo de his, qui uel pro Christi nomine ac uera religione tale aliquid etiam nescientes patiuntur uel sacramento Christi iam inbuti sunt, quia sine societate unius mediatoris liberari a damnatione non possunt, ut possit eis etiam pro illis malis, quae hic in diuersis I [*]( 18 August. de lib. arb. III 68 ) [*]( 1 honore a%M 3 hac ipsa a 4 conmonere a sententiam (m dcl.) a 5 quattuor om.3 6 ura § esse A a om.ty 7 societatem $ amnitebar (am del.) D quaecumque om.A queque $ 8 illarumque A ueritatemaa.c./l posse iia.c.mZlA possit AM,Da.c.ni2 9 tunc om.A 10 ditigentioriDp.c.tM2٨ dispositione A discursis A concussis β 11 me om.A securissimum ex sicurrissimo m2A 12 persisterem A persistere* M 13 possum tyADM ratione recta %D,Mp.r. ratione recte § elegere M legere g 14 defensionc $ 15 in om.ă 17 est om. $ 18 quid] quod aDp.c.,% 19 duritia* A iudicia/1 20 eserceatur dA 21 ergo] autem ADM inquam g 22 conpensationes 3 .23 merito A 24 de om.A uel] lege A pro om.ă 25 patitur a induti a )

219
afflictionibus pertulerunt, compensatio illa praestari. nunc autem, cum ista quaestio non possit absolui, nisi etiam de his paruulis respondeatur, qui post grauissimos cruciatus sine sacramento Christianae societatis expirant, quae circa eos compensatio cogitanda est, quibus insuper et damnatio praeparata est ?

nam et de baptismo paruulorum in eodem libro non quidem sufficienter sed, quantum illi operi satis esse uidebatur, utcumque respondi, quod etiam nescientibus et fidem suam nondum habentibus prodest, non tamen de damnatione eorum paruulorum, qui sine illo ex hac uita emigrant, tunc aliquid dicendum putaui, quia non, quod nunc agitur, agebatur.

Sed ut omittamus et contemnamus ea, quae breui tempore patiuntur nec transacta reuocantur, numquid similiter contemnere possumus, quod per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum? sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.