Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Haec dicta sint non infausto contra te uaticinio, sed pauidi cautique monitoris officio ea quoque in te, quae tuta sunt, [*](1 cf. Matth. 13, 23. 25 3 *Cant. 3, 1 4 *Cant. 1, 6 5 *Ps. 62, 9 6 *Hier. 17, 16 7 *Num. 23, 21 18 cf. Matth. 5, 25 21 cf. Matth. 22, 13 23 cf. Matth. 5, 26 24 cf. Matth. 12, 36 27 cf. Uerg. Aen. IV 298 ) [*]( 1 qui est Ap.c.rraIQ quies uel qui es cet. semper deo B 2 inimicos D 3 diligit B 4 cubes A9aa.c.m2,D 5 inhaesit 93a.c.D inesit A an. mea post te B 6 iheremiae B laborabit D 8 nec ex et S3 9 purpurissimo A -12 smar. g zmaragdino B cerauneorum AaaD 13 iacinth. A iachint. 5SD iacinct. B ad quae] atque D ad q; A ardenti (i s.l.m2)A 14 (in in mg.) saniunt 93 quia] que A cur D 16 tuo om.D 17 pompis tuis B 19 et te de g 20 et inimicus et g 21 ext. ten. B 22 separantur 58 24 et s.l.m2B 26 sunt DB 27 tuta ex tua m2 B )

187
formidantis. si spiritus, inquit, potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. quasi in procinctu et in acie stamus semper ad pugnam.

uult nos loco mouere hostis et de gradu excedere, sed solidanda uestigia sunt et dicendum: statuit supra petram pedes meos et: petra refugium leporibus, pro quo multi \'erinacios'\' legunt, animal paruum et fugax et [peccatorum] sentibus praegrauatum. sed ideo Iesus spinis coronatus est et nostra delicta portauit et pro nobis doluit, ut de sentibus et tribulationibus feminarum, ad quas dicitur: in anxietatibus et doloribus paries, mulier, et ad uirum conuersio tua et ipse tui dominabitur, rosae uirginitatis et lilia castitatis nascerentur.

unde et sponsus pascitur inter lilia et inter eos, qui uestimenta sua non coinquinauerunt — uirgines enim permanserunt audieruntque praeceptum: c a ndida sint semper uestimenta tua —, et quasi auctor uirginitatis et princeps loquitur confidenter: ego flos campi et lilium conuallium.

petra igitur leporum est, qui in persecutionibus de ciuitate fugiunt in ciuitatem nec timent illud propheticum: periit fuga a me. montes autem excelsi ceruis, quorum colubri cibus sunt, quos educit puer paruulus de foramine, quando pardus et haedus requiescunt simul et bos et leo comedunt paleas, ut nequaquam bos discat feritatem, sed leo doceatur mansuetudinem.

reuertamur ad propositum testimonium: si spiritus [*]( 1 Eccle. 10, 4 5 Ps. 39, 3 6 *Ps. 103, 18 10 *Gen. 3, 16 14 Cant. 2, 16 et 6, 2 15 *Apoc. 3, 4 16 *Eccle. 9, 8 18 Cant. 2, 1 19 cf. *Ps. 103, 18 21 Ps. 141, 5 Ps. 103,18 22 cf. Esai. 11, 6-8 26 Eccle. 10, 4 ) [*]( 1 formidantes ABa.c.m2,fSD 3 procincto ASaa.c.mZ.D 4 decedere g 5 sunt uest. sunt (alt. sunt s.l.m2)B super 23-D 7 eri(ex e m2)nacios 93 . eri(ex e m2)natios A erenacios D herinaciis B herinacios g legunt] add. herinacios g 8 peccatorum ut scioli additamentum seclusi, capillorum coni. Engelbrecht, spinarum substituit g Iesus om.A 9 portabit D 12 uirum tuum B conuersatio A 13 cast. lil. B nasceretur A%5a.c.m2 17 semper om.B 18 actor B 20 fug. de ciu. g 21 timent] mittent Aa.c.m2 dimittunt Ap.c.m2 22 cibi B quod (quos m2A) seducit AD 23 hedus codd. 25 bos **di(s s.l.m2)cat A)

188
potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. post quod sequitur: quia curatio quiescere facit peccata maxima. qui uersiculus hunc habet sensum: si in cogitationes tuas coluber ascenderit, omni custodia serua cor tuum et cum Dauid canito: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo, et ad peccatum maximum, quod opere perpetratur, nequaquam peruenies, sed incentiua uitiorum statim in mente iugulabis et paruulos Babylonios allides ad petram, in qua serpentis uestigia non repperiuntur, cauteque domino promittis: si mei non fuerint dominati, tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo.

hoc est, quod et alibi scriptura testatur: \'peccata patrum reddam in tertiam et quartam generationem\', ut cogitationes nostras mentisque decretum non statim puniat, sed reddat in posteris, id est in malis operibus et in delictorum perseuerantia, quando loquitur per Amos: super tribus et quattuor inpietaibus illius et illius ciuitatis nonne aiersabor eam?

Haec cursim quasi de prato pulcherrimo sanctarum scripturarum paruos flores carpsisse sufficiat pro commonitione tui, ut claudas cubiculum pectoris et crebro signaculo munias frontem tuam, ne exterminator Aegypti in te locum repperiat, sed primogenita, quae apud Aegyptios pereunt, in tua mente saluentur et dicas cum propheta: paratum cor meum, deus, paratum cor meum; cantabo et psallam. exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium [*](2 *Eccle. 10, 4 5 Prou. 4, 23 6 *Ps. 18, 13-14 9 cf. Ps. 136, 9 10 cf. Prou. 30,19 11 Ps. 18,14 14 cf. Ex. 20, 5; Num. 14,18; Deut. 5, 9 17 cf. Am. 1, 3 et 2, 4 23 cf. Gen. c. 11 et 12 25 *Ps. 107, 2-3 ) [*]( 6 domine] d B 9 babil. DB babylonis 93a.c.m2 10 reper. A,Da.c. 11 promittes B dominata Bp.c.m2 13 et om.g 14 reddam] add. in filios g et in quartam g 17 perseuerantiam ASQa.c.,D quando] quoniam g per Amos loq. g 18 inpiet. et quatuor B sceleribus (exp.) impietatibus 93 alt. illius s.Z.23 19 nonne in ras.2 litt.B 21 carpsisse B carpisse cet. commo(u Aa.c.m2D)niti(ti s.l.A)onem (m exp.Ajras.Sd) AO&D 22 ut et g sign. crucis g 24 egyptio(ex u A)s AB 27 exsurge, gloria mea om.B exurge utroque loco D, altero B )

189
et cithara.

quam adsumere iubetur et Tyrus multis peccatorum confossa uulneribus, ut agat paenitentiam et maculas pristinae foeditatis cum Petro amaris abluat lacrimis. uerum nos ignoremus paenitentiam, ne facile peccemus. illa quasi secunda post naufragium miseris tabula sit: in uirgine integra seruetur nauis. aliud est quaerere, quod perdideris, aliud possidere, quod numquam amiseris.

unde et apostolus castigabat corpus suum et in seruitutem redigebat, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniretur, corporisque ex persona generis humani inflammatus ardoribus loquebatur: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et iterum: scio, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, ut faciam autem bonum, nequaquam. neque enim, quod uolo, bonum, sed, quod nolo, malum, hoc facio et denuo: qui in carne sunt, deo placere non possunt. uos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis.

Post cogitationum diligentissimam cautionem ieiuniorum tibi arma sumenda sunt et canendum cum Dauid: humiliaui in ieiunio animam meam et: cinerem quasi panem manducaui et: cum molesti essent mihi, induebar cilicio.

Eua per cibum eiecta est de paradiso. Helias quadraginta dierum exercitatus ieiunio igneo curru rapitur ad caelum. Moyses quadraginta diebus ac noctibus familiaritate et sermone dei pascitur et in se uerissimum probat: non in solo pane uiuit homo, [*]( 1 cf. Esai. 23, 16 3 cf. Jflatth. 26, 75 etc. 7 cf. I Cor. 9, 27 10 *Rom. 7, 24 11 * Rom. 7, 18-19 16 *Rom. 8, 8—9 21 *Ps. 34, 13 22 *Ps. 101, 10 23 *Ps. 34, 13 24 cf. Gen. c. 3 25 cf. III Reg. 19, 8 26 cf. IV Reg. 2, 11 cf. Ex. 24, 18 et 34, 28 28 *Matth. 4, 4 ) [*]( 1 cythara 83Z) citara B 2 poen. AS 3 lacr. abl. s nos] non Ap.c.m2 4 paen. B poen. cet. 6 ali. aliud] add. est g 7 suum s.l.m2B 9 inflammatur D 10 liberauit A 12 quia] quoniam B in me ex me A 13 adiecit A5sa.c.m2,D 23 quasi] tamquam g manducabam B 24 erant g 25 exercitatur Aa.c.m2D 26 curru igneo B ad] in g 27 pasc. domini B et s.l.m2A,dd3$,om.D 28 probans g; add. quod dicitur g pane solo S3 )

190
sed in omni uerbo, quod egre dietur ex ore d e i. saluator generis humani, qui uirtutum et conuersationis suae nobis reliquit exemplum, post baptismum statim adsumitur ab spiritu, ut pugnet contra diabolum et oppressum eum atque contritum tradat discipulis conculcandum.

unde et apostolus loquitur: deus autem conterat satanan sub pedibus uestris uelociter. et tamen hostis antiquus post quadraginta dierum ieiunium per cibum molitur insidias et dicit: si filius dei es, dic, ut lapides isti pane fiant.

in lege mense septimo post clangorem tubarum, decima die mensis totius gentis Hebraeae ieiunium est et exterminatur anima illa de populo suo, quae saturitatem praetulerit continentiae. in Iob scriptum est de dracone: uirtus eius in lumbis et fortitudo illius super umbilicum uentris. aduersum iuuenes et puellas aetatis ardore abutitur et inflammat rotam natiuitatis nostrae et inplet illud in Osee: omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum, quae dei misericordia et ieiuniorum frigore restringuntur.

haec sunt ignita diaboli iacula, quae simul et uulnerant et inflammant et a rege Babylonio tribus pueris praeparantur, qui succendit fornacem quadraginta nouem cubitorum habens et ipse septem ebdomadas ad perditionem, quas dominus obseruari iusserat ad salutem. sed, quomodo ibi quartus speciem habens quasi filii hominis inmensos mitigauit ardores et inter camini aestuantis incendia docuit flammas calorem amittere et aliud oculis comminari, aliud praebere tactui, sic et in animo uirginali rore caelesti et ieiuniorum frigore calor puellaris [*](3 cf. Matth. 4, 1 6 *Rom. 16, 20 8 cf. Matth. 4, 2 9 Matth. 4, 3 10 cf. Leu. 16, 29 et 23, 27; Num. 29, 7, 13 *Hiob 40, 11 17 Os. 7, 4 21 cf. Dan. 3, 47 23 cf. Dan. 3, 49-50 ) [*]( 1 egreditur ex 93p.r. procedit de B 2 uirtutem ABa.c.m2 3 nobis in omnibus (omnibus in mg.)S3 4 ab (b eras.)\\8 a cet. eum om.B 6 conteret g satanam B 11 decimo g 12 illa anima g illa om.B 14 lumbis eius ç 15 uentris eius g ardore] add. hostis noster g 17 in si.93,ow.B omne D omnia Aa.c.m2 18 rigore g 19 restinguuntur g haec-20 uuln. et om.A 20 alt. et om.D infl.] hae flammae Ap.c.m2 a s.l.m2A 21 fornace D XLVIIII codd. 22 hebd. g 24 fili A 25 incendium g ammittere D 26 comminari] seq. et eras.B in om.A 27 rigore g ) ,

191
extinguitur et humano corpori angelorum impetratur conuersatio.