Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Respondeant mihi, qui hanc terram — quae nunc nobis Christi passione et resurrectione terra repromissionis effecta est-possessam putant a populo Iudaeorum, postquam est reuersus ex Aegypto, quantum possederit: utique a Dan usque Bersabee, quae uix centum sexaginta milium in longum spatio tenditur. neque enim Dauid [*]( 1 *Hebr. 12, 22-23 20 Respond.—p. 170, 10 barbar.] = Eucherii epist. ad Faustum p. 129, 5—20 Geyer ) [*]( 1 monte D 2 ihrlm B ihrl J 3 multorum B solemn. I sollempnitatefi ecclesia (ecl- I)JI 5 me s.l.I test. tam clara (add. tam s.l.m2) aperta B 7 inscribitur D,Bp.c.m2 8 ad-omnibus in ras.iraB 9 ecclesiasticis g 10 pr. uel om.D 11 ecclae(ecle—lasiasti J,Ia.c. cottidie(—ae J)J2\' quotidie B 12 caelebretur J eam in ras. m2B e(eros.)iam J consuetudine D 13 apocalipsin 2 Z?—lypsen Ja.c.—lypsi D 14 iohannes J tamen ex tanto B nos s.l.J utramque (m eras.) I 17 abutuntur jab eras.) B apocriphis B apocrifis cet. 18 quippe] add. qui D,Is.l.m2 utuntur B (cf. indo gramm.) 21 terra ex terrae J 22 reuersus est B reuersus Euch. Paris. ex s.l.B 23 patet quantum B possiderit J utique lin mg.D,om.JB usque ad Euch. bersabee Euch. Par. bersabee B uersabee D bersabae (-bę I)JI bersabe Euch. Esc. quae] qui JB Euch. Esc. CLX codd. CXL Euch. Par. 24 spatio (spatium Par.) in longum Euch. in longe D enim om. Euch. Par. )

170
et Salomon, potentissimos reges, exceptis his, quos post uictoriam in amicitiam receperunt, plus tenuisse scriptura testatur.

et hoc dico, ut taceam quinque Palaestinae ciuitates, Gazam, Ascalonem, Geth, Accaron, Azotum, Idumaeos quoque ad meridianam plagam septuaginta quinque milibus ab Hierosolyma separatos, Arabas et Agarenosquos nunc Sarracenos uocant, in uicinia urbis Hierosolymae. pudet dicere latitudinem terrae repromissionis, ne ethnicis occasionem blasphemandi dedisse uideamur.

ab Ioppe usque ad uiculum nostrum Bethleem quadraginta sex milia sunt, cui succedit uastissima solitudo plena ferocium barbarorum, de quibus dicitur: c o ntra faciem omnium fratrum tuorum habitabis et quorum facit poeta eloquentissimus mentionem: lateque uagantes Barcaei, a Barca oppido, quod in solitudine situm est, quos nunc corrupto sermone Afri Baricianos uocant. hi sunt, qui pro locorum qualitatibus diuersis nominibus appellantur et a Mauritania per Africam et Aegyptum Palaestinamque et Phoenicem, Coelen Syriam et Osrohenen, Mesopotamiam atque Persidem tendunt ad Indiam.

haec, Iudaee, tuarum longitudo et latitudo [*]( 2 cf. I Reg. 3, 20; II Reg. 3, 10; II Reg. 17,11; II Reg. 24,2 et 15; III Reg. - 4, 25; I Par. 21, 2; II Par. 30, 5 10 *Gen. 16, 12 12 Uergil. Aen. IV 42 sq. ) [*]( 1 salamon 2 salomonem Euch. hiis B iis g 2 script. ten. B 3 ut taceam quinquę palestine omnia praeter ne in ras.m2B ut taceam quinque s.l.Z ut taceam om.J urbes B gazan D ascalonam Jp.c. ascalon Euch. Ese. et ascalon et B 4 geth et D acaron Za.c. accharon Euch. Ese. ; add. et B a meridiana plaga D Euch.; add. uix D,2m2 in mg. Euch. 5 LXXV JB,2 in textu XXV 2 in mg. Euch. uiginti quinque D ab hier. milibus D Euch. hierosolyma J hierosolima Euch. Esc. hierusolyma D hierusolima Euch. Par. hieru(o m2)solima 2 ierosolima B Ierosolyma g et separatos J arabes Euch. 6 uicina J,2a.c. hierosolimae 2 hieroIJ ierosol§ B hierusalem D Euch. Ierusalem g putet J 7 ęt(h s.l.)nicis 2 8 ab] a Euch. 9 bethleem JB Euch. Par. bethlem 2a.c.Euch.Esc. bethlehem Zp.c.D cui] huic B 11 suorum habitabit g 12 pogtg Da.c.ni2 lateque] lazaeque J 13 uagantes om.D barcaei D barchei 2p.c. bacchei J,2a.c. bachei B barcaD barcha 2p.c. baccha J,2a.c. bacha B 14 barachianos J2 baracanos B appellant B 16 ae(e 2 B)gy(i B)ptum et af(ff i")ricam J2B phalestinamque J phenicem D foeni- cemi"fenicem JB 17 et hoshrohenen (alt. h eras.) s.L2,om.JB et osrhohenem D 18 ab india J haec] add. est D,2Bs.l.m2 iudaeae (pr. a eras.)J iudeg D iudee 2,Ba.c.m2 iuda Bp.c.m2 tuarum-p.171,1 pr. his partim in ras.,part-im inmg.mZB tuarum s.l.m22,om.J et latitud so.l.m22,om.J )

171
- terrarum, in his gloriaris, super his te per diuersas prouincias ignorantibus iactitas: ad populum phaleras, ego te intus et in cute noui.

Quodsi obieceris terram repromissionis dici, quae in Numerorum uolumine continetur, a meridie maris salinarum per Sina et Cades-Barne usque ad torrentem Aegypti, qui iuxta Rinocoruram mari magno influit, et ab occidente ipsum mare, quod Palaestinae, Phoenici, Syriae Coelae Ciliciaeque praetenditur, ab aquilone Taurum montem et Zephyrium usque Emath, quae appellatur Epiphania Syriae, ad orientem uero per Antiochiam et lacum Cenereth, quae nunc Tiberias appellatur, et Iordanem, qui mari influit salinarum, quod nunc mortuum dicitur — trans Iordanem autem duarum semis tribuum possessio est, Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse —, et ego fatebor haec tibi repromissa, non tradita, si obseruasses mandata dei et in praeceptis illius ambulasses, si non pro [*](2 Persius III 30 4 Quodsi-14 tradita] - Eucher. p. 129, 21-130, 11 5 cf. Num. c. 34 ) [*]( 2 ad inras.m2B 4 obieceris (ceris.tn ras. m2) B quae sl.m2I in om. Euch. Esc. 5 a s.l.I,om.J synam Euch. Par. Sin coni. Relandius, Senna Vall. (c/. Nurn. 34, 3-4) 6 barnae (§ I)JI rinocur. J,Ia.c.m2 rinicor. D Rhinocor. g 7 magno mari B ad occidentem Euch. palestini D Euch. Etc. 8 Phoenici g phoenicis JD fenicis B foenis Euch. Par. phaenicesJ phenices Euch. Esc. coelis syriae Euch. Par. sirię Euch. Esc. sirie B Coelae scripsi cele Euch. Esc. coeles B coelem 1D cylem J Coelen(?) Geyer ciliaeque Ia.e. Euch. Esc. cilitieque B ciliciae Euch.Par. praetend. Euch.Esc. pertend. cet. protend. g ab] et (s.l.m2) ab B aquilonem D, Eueh. Par. 9 et zephir. IDB ezephyr. J et zipher. Euch. Esc. et zypherus Euch. Par. emmath Euch. Esc. amath B epyph. D eph(exp.I)iph. JI epip(h s.l.). Euch. Esc. ephyf. Euch. Par. 10 siriae(e) Ia.c.m2B Euch.Esc. syria J anthioc. D anthioch. Euch.Par. antioc. Euch. Esc. cenereth JB ceneret Sa.c.mZ Euch. Esc. chenereth Ip.c.m2 cinereth Euch. Par. genesareth D 11 tiberias B Euch. Esc. tyberiadis Euch. Par. tyberias cet. et-14 tribuum partim in ras., partim in mg. m2B 11 et 12 iordanenI D qui ex que I in mare fluit Eueh. Par. marii B 12 quod nunc-duarum om. Euch. Par. dicitur ex dicit m2D duarum postea add. mlJ et semis Euch. Par.ç 13 possessio est] possessionem Euch. Par. possessione Eueh. Esc. luben B gath D Euch. Esc. dimidii J dimedio Euch. Par. tribu Euch.Esc. manasses D manases ex manase m2I 14 re(pro s.l.)missa I remi*ssa J promissa B )

172
omnipotente deo coluisses Beelphegor et Baalim, Beelzebub et Chamos, • quos quia praetulisti deo, omnia, quae tibi promissa fuerant, perdidisti.

et mihi in euangelio promittuntur regna caelorum, quae instrumentum uetus omnino non nominat. sed si non fecero, quae praecepta sunt, nequaquam erit culpa in promittente, sed in me, qui promissum accipere non merui. [ubi enim optio proponitur, si opera praetermittuntur, frustra cupias, quod promissum est.] lege librum Iosue et Iudicum et, quantis possessionis angustiis sis coartatus, intelleges.

quid diuersarum urbium alienigenas commemorem, quos populus Iudaeorum non quiuit expellere de urbibus et sedibus suis, cum ipsa metropolis tua — prius Iebus, postea Salem, tertio Hierosolyma et nunc Aelia — Iebusaeos expellere non ualuerit, sed manserit cum eis in scandalum exemplumque uitiorum in tantum, ut, ubi templum tuum conditum est, area Ornae fuerit Iebusaei et ipsum templum LXXX milium latomorum et LXX milium uectorum, hoc est CL milium exceptis praepositis operum pro multitudine habitantium tecum incircumcisorum ab ethnicis extructum sit ? [*](1 cf. Num. 25, 3 etc. cf. Iudd. 2, 11 etc. cf. IV Reg. 1, 2 etc. cf. III Reg. 11, 7 etc. 3 et mihi-8 intell.] = Eucher. p. 130, 12-17 12 cf. II Par. 3, 1 14 cf. III Reg. 5, 15-16 ) [*]( 1 deo om.B beelph. J behelph. D behetph. B belph. g bahalim DB; add. etI,Bs.l.rn2 b(e s.Z.)elzebub I behelzebub (ex-bul m2)B uehelzebubh D camos JB c(h s.l.)amus I 2 quos om.J quia s.l.l,om.B (prae s.l.)tulisti 1 retulisti J tibi s.l.I,om.J non perderes B 3 promittitur regnum celorum quod (ex quae m2) B 4 pr. non s.l.m22, om. Euch. Esc. si s.l.J perficero Euch. Ese. 5 pr. in s.l.m21,om.JB promittenti J -tis B sed in me] set mei Bp.c.m2 promissa Eueh. Ese. 6 ubi-7 prom. est om. Eucla. Esc. ; seclusi uerba olim margini adscripta, postea grauiter corrupta propon.] add. ad eli(e 2)gendum Is.l.,D si opera praetermittuntur B (fort. ex mera coniectura) qui operare promittuntur J,la.c.m2 quid opera promittuntur lp.c.m2 opera premit- tuntur D qui operari renuis g 7 cupias] culpas Jp.c.m2 librum om. Euch. Esc.\' iosuę 1D 8 et Iudicum om.Euch. Par. possessiones Euch. Par. possessionibus Euch. Esc. possessionum g intellegas D intellegis Euch. Par. intellege Euch. Esc. 11 hierosolyma J hierusolyma D hiero(ex u m2)solima I iherosolima B 12 aelia D helia cet. iiebuseos D ualuerint l\'p.c. ualuerunt D manserintD 13 uicinorum g ibi Ba.c.g 14 est] sit ubi g area s.l.l aree D,Bp.c.m2,om.J orne DB orniae J fuerint D,Bp.c.m2 h(s.i.m2)iebusaei J 15 LXXX scripsi LXX codd. LXX B LXXXID CLXXX J milia JS uictorumJ 16 pro] prae B 17 hęt(h s.l.)nicis I exstructum I )

173

Nec hoc dico in sugillationem terrae Iudaeae, ut hereticus sycophanta mentitur, aut quo auferam historiae ueritatem, quae fundamentum est intellegentiae spiritalis, sed ut decutiam supercilium Iudaeorum, qui synagogae angustias ecclesiae latitudini praeferunt.