Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quod igitur barbarae castitati non potuit inferre captiuitas, hoc matrona nobilis faciet et experietur alterum uirum, quae priorem aut bonum perdidit aut malum experta est, ut rursum contra iudicium dei facere nitatur ? quid ? si statim secundum perdiderit, sortietur et tertium? et si ille dormierit, in quartum quintumque procedet, ut quo a meretricibus differat ? omni ratione uiduae prouidendum est, ne castitatis primos excedat limites. quos si excesserit et uerecundiam ruperit matronalem, in omnem debacchabitur luxuriam, ita ut prophetam mereatur audire dicentem: facies meretricis facta est tibi; inpudorata es tu. quid igitur ? damnamus secunda matrimonia ?

minime, sed prima laudamus. abicimus de ecclesia digamos ? absit, sed monogamos ad continentiam prouocamus. in arca Noe non solum [*](fi cf. Ualer. Max. VI 1, ext. 3 21 *Hier. 3, 3 24 cf. Gen. 7, 2-9 ) [*]( 1 in] ad g 2 referam B seris A 3 sanguinaris D uenerabile Aa.c.m2IID Theutonum g 4 inund. om.D 5 Aquas] quas lP mario KB,Ap.c.m2 mari- one N mari cet. 6 obpugnanti (-te m2) II pugnante KNB 7 trahendas ATID primum codd.-praeterKW 9 inpetrarint KIJJ imperarent N sub(m N)mouen- tes KNlP lictores lP littore Aa.c.m2 litore Na.c. 10 paru. caesis g 12 quo B potuit] seq. ras. 3 litt.B 13 faciat 11 D—ant Aa.c.m2 et om.KP 15 quod A a.c.m2xPB que # 16 dbrtietur (r eras.ll) societur AD tertio ATID ille si TI 17 ut nihil sit quo s quo eras.B 18 ne cast.] necessitatis r excidat K pudicitiae excedatr quod KAFID 19 superet (ex -rit rn2)AfID matrimonialem r debach. ATID debacc. Kip debac. B dibacch. N bachatur r 20 lu- xoriam rAa.c.ma,IJl propheta D 22 es tu] aestu A non damnamus JT * 23 minime om.r 24 monogamus Aa.c.m21Jl sicut in r archa B ) [*]( LVI. Hieron. Epist. III. Hilberg. ) [*]( 6 )

82
munda, sed et inmunda fuerunt animalia; habuit et homines, habuit et serpentes. in domo quoque magna uasa diuersa sunt, alia in honorem, alia in contumeliam. est et crater ad bibendum, est et matula ad secretiora naturae.

nam cum in semente terrae bonae centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum euangelia doceant et centenarius pro uirginitatis corona primum gradum teneat, sexagenarius pro labore uiduarum in secundo sit numero, tricenarius foedera nuptiarum ipsa digitorum coniunctione testetur, digamia in quo erit numero ? immo extra numerum. certe in bona terra non oritur, sed in uepribus et in spinetis uulpium, quae Herodi inpiissimo conparantur, ut in eo se putet esse laudabilem, si scortis melior sit, si publicarum libidinum uictimas superet, si uni sit prostituta, non pluribus.

Rem dicturus incredibilem multorum testimoniis adprobabo. ante annos plurimos, cum in chartis ecclesiasticis iuuarem Damasum, Romanae urbis episcopum, et orientis atque occidentis synodicis consultationibus responderem, uidi duo inter se paria [*]( 2 cf. II Tim. 2, 20 4 cf. Matth. 13, 8 8 cf. Hieron.adu. Iouin. I 3 et epist. XLIX (XLVIII) 2, 7 10 cf. Luc. 13, 32 ) [*](lpr.etom.A alt. et om. ς enim et Γ hominis r boues B 2 in domo quo: que magna] ita et in domo magna id est xpi ae(c s.l.m2)clesia J1 honore rD 3contumi(lisJ.)ar pr. est et] esset D est ς cratera ΑΠD,Ba.r. adhibendumP mattula,IJp.c.m2lP ruacula(inmg.m2matula)A 4 in semente] sementem ATID centensimus Ka.c. centesimos ex -mus m2lP 5 sexagensimus Ka.c. sexagesimos ex -mus m2!P tricensimus Ka.c. tricesimos ex -mus m2 tF trigesimum s fructus Ka.c.P et om.KW centeno -8 test. contaminata cum p. 83, 11 itaque -14 secundum praebet r: melius illa (ex ille m2) leguntur scripturarum testimonia, quibus. pudici(ea; ti m2)tia coronatur, quam illa, quibus incon- ti(ex e m2)nentibus et miseris subuenitur. centenarius numerus primus est, qui pro uirginitatis corona uirginibus depu(ex 0 m2)tatur. sexagenarius secundo (ex u m2) gradu pro conti(ex e m2)nentiae labore uiduarum est. tricenarius tertio loco nuptiarum foedera ipsa digitorum coniunctione testatur. ac sic uiduae amisso primo gradu per tertium perueniunt ad secundum 7 pro labore] pro robore ex probore m2A sit s.l.II faedera 11 federa DNB fodera Ka.c. 8 digama Aa.c.m2IJD 9 orietur B 10 alt. in om.ATIDB 11 eo se] eos N schortis KP puplicarum N publicanarum Ka.c. lP 12 uictimam B 13 dict.] add. sum codd. praeterKN*P incred.] add. quam As.l.m2,B,add. sed g adprobo IJD approbatam g 14 carthis KP cartis Aa.c.TJD 15 atque] ac B 16 sinodicis KPB consulationi(ex e K)bus KAP inter se s.l.m2B )

83
uilissimorum e plebe hominum conparata, unum, qui uiginti sepelisset uxores, alteram, quae uicesimum secundum habuisset maritum, extremo sibi, ut ipsi putabant, matrimonio copulatos.

summa omnium expectatio uirorum pariter ac feminarum: \'post tantas rudes quis quem primus efferet?\' uicit maritus et totius urbis populo confluente coronatus et palmam tenens adoransque per \'singulas sescentas!\' clamantes uxoris multinubae feretrum praecedebat. quid dicimus tali mulieri? nempe illud, quod dominus Samaritanae: \'uiginti duos habuisti maritos et istum, a quo nunc sepeliris, non est tuus.\'

Itaque obsecro te, religiosa in Christo filia, ut testimonia ista non noueris, quibus incontinentibus et miseris subuenitur, sed illa potius lectites, quibus pudicitia coronatur. sufficit tibi, quod perdidisti primum uirginitatis gradum et per tertium uenisti ad secundum, id est per officium coniugale ad uiduitatis continentiam. extrema, immo abiecta ne cogites nec aliena et longe posita exempla perquiras. habes auiam, matrem, amitam, quarum tibi abundans imitatio atque doctrina et praecepta uiuendi norma uirtutum est.

si enim multae in coniugio uiuentibus adhuc uiris intellegunt illud apostoli: omnia licent, sed non omnia expediunt, et castrant se propter regna caelorum uel a secunda natiuitate post lauacrum ex consensu uel post nuptias ex ardore fidei, cur uidua, quae iudicio domini uirum habere desiuit, non illud laetabunda [*]( 9 cf. loh. 4, 18 20 *I Cor. 6, 12 ) [*](1 e om.N sepelisse KB, Ψa.c.m2 2 uicensimum K habuis(aoW. et m2)A habuisse B 3 et extremo N ut sibi B ut s.l.m2K,om. lP putabantur N 4 tantas g tantos codd. rodes KIJi 5 quis quemiV quisque D primum AIID prius g efferet K*P,Aa.c.m2 efferre D efferret (s.l.B) cet. oijais AIIa.c.,D 6 adoreasque uel adoreamque g oras B singula AIJDN singulos s sescen-. tas clamante(ea: a K)s Ka.c.m2 \'P subclamantes Kp.c.m2 succlamantes AIIDN suo clamates D sibi acclamantes g (\'singulas sescentas I\' sc. effer uel sepeli = se-chshundert Stiick jiir Sttiek!) 7 uxores KTI, Aa.c.m2 prae(e)cedebant 77, Ba.c. 8 dicemus B dominus om.N 9 uig. duos] ■ V • in ras. 5-6 litt. m2TI iste N*P,Bp.c. a in mg.K,om.*P non est bisD 11 in xpo religiosa N 12 quibus et B 13 sufficiat N prim. perd. g 15 coniugalem AIIa.r.,D 16 nec ex ne m2B 17 perquiras] perdas ex peroras D requiras N matrem et B hab. ADNB 18 et om.B et norma B 19 in coni.] coniuges N 21 et] ubi s.l.B castrat Aa.c.iraD regnum K a s.l.B,om.A 23 dei Kp.r.g diuisit Aa.c.m2 desiit g illum Aa.c.m2 laet.] et habunda D gemebunda B ) [*]( 6* )

84
congeminet: dominus dedit, dominus abstuli et oblatam occasionem arripiat libertatis, ut sui corporis habeat potestatem, ne rursum ancilla fiat hominis ?

et certe multo laboriosius est non frui eo, quod habeas, quam desiderare, quod amiseris. unde et uirginitas in eo felicior est, quod carnis incentiua non nouit, et uiduitas in illo sollicitior, quod praeteritas animo recolit uoluptates, maxime si se uirum putet perdidisse, non praemisisse, quorum alterum doloris, alterum gaudii est.

Prima hominis creatura nos doceat plures nuptias refutare. unus Adam et una Eua — immo una ex eo costa — separatur in feminam rursumque, quod diuisum fuerat, nuptiis copulatur dicente scriptura: erunt duo in carne una — non in duas nec in tres-; propter quod relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, certe non uxoribus.

quod testimonium Paulus edisserens ad Christum refert et ad ecclesiam, ut et primus Adam in carne et secundus in spiritu monogamus sit. una Eua mater cunctorum uiuentium et una ecclesia parens omnium Christianorum. sicut illam maledictus Lamech in duas diuisit uxores, sic hanc heretici in plures ecclesias lacerant, quae iuxta Apocalypsin Iohannis synagogae magis diaboli appellandae sunt quam Christi conciliabula.

legimus in carminum libro: sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentulae, quarum non est numerus. una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. ad quam scribit idem Iohannes epistulam: senior electae dominae et filiis eius.

sed et in arcam, quam Petrus apostolus sub typo [*]( 1 Hiob 1, 21 10 cf. Gen. 2, 21-23 12 *Gen. 2, 24 *Gen. 2, 24 15 cf. I Cor. 6, 16 sqq. 18 cf. Gen. 4, 19 et 23-24 20 cf. Apoc. 2, 9 21 *Cant. 6, 7-8 26 *II Ioh. 1 27 cf. I Petr. 3, 20-21 ) [*]( 1 congemat N 3 nec II laboriosus N 4 omiseris Bp.c.m2 5 facilior AD 6 illo] eo s animo] in animo non (non exp.K,del. ifl) KP 7 put. uir. ATID 9 primi \'IaBp.c. hominum Kp.c.m2 12 carnem unam g 16 pr. et om.ç alt. et om.B 17 pr. una] sit una AIIDN cunctorum] omnium N 18 lamec B lameth I1 20 apocalypsim II -lipsin KA -Ii psi B -lypsi (P syn. DN sin. eel. 21 quam] nam N 22 et om. AIID 23 adolesc. ANB adulisc. lP quorum A 25 matris Aa.c.N lecta D genitriciiVfl sua I[J 26idemom.AD electaN 27 filius B et om.AIID arca Ap.c.W )

85
interpretatur ecclesiae, Noe cum tribus filiis singulas, non binas introduxit uxores. etiam de inmundis animalibus bina sumuntur, masculus et femina, ut ne in bestiis quidem, serpentibus, crocodillis ac lacertis digamia habeat locum. quodsi de mundis septena ponuntur, id est inparia, et in hoc uirginitatis ac pudicitiae palma monstratur. egressus enim de arca Noe deo uictimas immolauit, non utique de pari, sed de inpari numero, quia alterum fetibus atque coniugio, alterum sacrificio praeparatum est.

At patriarchae non singulas habuerunt uxores, immo et concubinas habuere quam plurimas et, ne hoc parum sit, Dauid multas et Salomon habuit innumerabiles. ludas ad Thamar quasi ad scortum ingreditur et iuxta occidentem litteram Osee propheta non solum meretrici, sed et adulterae copulatur. quod si et nobis iure conceditur, adhinniamus ad omnes feminas et in exemplum Sodomae et Gomorrae ab ultima die deprehendamur uendentes et ementes, nubentes et nuptum tradentes, ut tunc sit finis coniugii, quando terminus uitae.

quodsi et post diluuium et ante diluuium uiguit illa sententia: crescite et multiplicamini et replete terram, quid ad nos, in quos fines saecu 1 orum decucurrerunt, quibus dicitur: tempus breue est et: iam securis ad radices arborum posita est, quae siluam legis et nuptiarum euangelica castitate [*](1 cf. Gen. 7, 13 2 cf. Gen. 7, 2 4 cf. Gen. 7, 2 6 cf. Gen. 8, 20 10 cf. II Reg. 5, 13 11 cf. III Reg. 11, 3 cf. Gen. 38, 6-30 12 cf. II Cor. 3, 6 cf. Os. 1, 2-3 et 3, 1 15 cf. Matth. 24, 38 18 Gen. 1,28 19 *I Cor. 10, 11 20 I Cor. 7, 29 21 *Matth. 3, 10 etc. ) [*]( 2 ux. introdu(i Ba.c.m2)xit codd.praeterKI1 3 masculina Aa.c.m2 ne] n B bisteis K uestiis Da.c.N serpentes Aa.c.m2flD serpentibusque g crocodillis Ka.c.m2N corcodrillis AWJIp.c.mZ corocodillis Kp.c.m2 cocodrillis B corcodilis IIa.c.m2 crocodilis D 4 habeat dig. II digami Ka.c.m2Ψ habe- ant NlP 5 in om.AIID uirginitas A 6 enim] namque s.l.m2B 7 uti A qui AD alter A foetibus IFP fletibus (1 eras.) A 9 at in ras. m2K, seq. ras. llitt. B ut AIID patriarcae K 10 quam KlP,om. cet. 11 salamon K habuit om.N htamar B 12 schortum K,Ψp.c. oseę (—eae A) ΑΠD profetaX prophetam (-ã D) IID prophete N 13 meretricis D etiam s et si A 14 conciditur K, lJIa.c. 15 gomurrae Aa.c.m2 egomurrae D ad ultimam diem A ultimo g 16 nuptui Da.c.ç\' ut] et AIIDIP 17 quod et si AllDIfJ 18 ista g 19 quid ex qui KP 20 decurrerunt AN deuenerunt B 21 radicem A )

86
succidat? tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus. Hieremias captiuitate propinqua uxorem prohibetur accipere. Hiezechiel in Babylone: mortua e s t, inquit, uxor mea et apertum est os meum. nec ducturus uxorem nec ille, qui duxerat, possunt in opere coniugali libere prophetare.

olim gloria erat illum audire uersiculum: filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae et: uideas filios filiorum tuorum; nunc de continentibus dicitur: qui adhaeret domino, unus spiritus est et: adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua. tunc oculum pro oculo, nunc uerberanti malam praebemus et alteram. illo tempore bellatoribus dicebatur: accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime; modo audit Petrus: conde gladium tuum in uagina sua; qui enim gladio percusserit, gladio morietur.