Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et quia nobis de portu egredientibus quasi quidam scopulus opponitur, ne possimus ad pelagi tuta decurrere, et apostoli Pauli scribentis ad Timotheum profertur auctoritas, in qua de uiduis disputans ait: uolo autem iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia; iam enim quaedam abierunt retro post satanan, oportet primum sensum tractare praecepti et omnem loci huius continentiam discutere atque ita apostolicis uestigiis insistentem ne. transuersum quidem, ut dici solet, unguem in partem alteram declinare.

supra scripserat, qualis uidua esse deberet: unius uiri uxor, quae liberos educauit, quae in bonis operibus habuit testimonium, quae tribulantibus de sua substantiola ministrauit, cuius spes deus est et quae permanet in obsecratione et orationibus nocte ac die. post quae iungit contraria: quae autem deliciis est, uiuens mortua est. statimque infert et discipulum suum omni munit arte doctrinae: adulescentiores autem uiduas deuita, quae, cum lasciuierint in Christo, nubere uolunt habentes [*]( 9 *I Tim. 5, 14-15 16 cf. I Tim. 5, 9-10 19 cf. I Tim. 5, 5 20 *I Tim. 5, 6 22 *I Tim. 5, 11-12 ) [*]( 1 prochos Ka.r. tP proceres B pro uobis N quod D 2 probent AIJD pr. et om.N 3 forma] fama B quanti plura sunt, quae injjugnaixt pudici- (ex ti m2)tiam, tanto (ex tantum m2) uictoris maiora sunt praemia r 4 quae ex quem m2A pudicitiae Na.c.m2 uic*tricis P uictoris JH sunt (ryPa.r. 6 scopolusAB 7 et om.B 8 timoteum B proferatur B 9 iuueniores ATID 11 aduers.] diabolo B 12 enim s.l.m2B retro habierunt B habierunt DNB satan Aa.c.m2 sanan lla.c. satanam g 14 insistere N 15 quidem om.B 16 esse-17 educ. in mg.m2A debet B 17 liberis P edocauitKDfP 18 tri- bulatis Ap.c.m2B substantia Ka.c.NlP subministrauit All 19 pr. et om.B et orat. s.l.m2B 20 die hac nocte B 22 et] ntATlD,Bs.l.m2 omni mu- niat ATIDB muniat omni g adol. Ap.c.m2NB 23 quae ex qui m2A cum om.D lasciuiate fuerint B 24 uolent D )

75
- damnationem, quod primam fidem irritam fecerunt.

propter has igitur, quae fornicatae sunt in iniuriam uiri sui Christi — hoc enim ϰαταστϱηνιάσουσιν Graecus sermo significat — uult apostolus alterum matrimonium praeferens digamiam fornicationi, secundum indulgentiam dumtaxat, non secundum imperium.