Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nunc ad Geruchiam nobis sermo est, quae quodam uaticinio futurorum ac dei praesidentis auxilio nomen accepit, quam auiae et matris amitaeque, probatarum in Christo feminarum, nobilis turba circumstat: quarum auia Metronia per quadraginta annos uidua perseuerans Annam nobis, filiam Fanuhelis, de euangelio retulit, Benigna mater quartum et decimum inplens uiduitatis annum centenario uirginum choro cingitur, soror Celerini, patris Geruchiae, quae paruulam nutriuit infantem et in suo natam suscepit gremio, per annos uiginti mariti solacio destituta erudit neptem, quod a matre didicit.

Haec breui sermone perstrinxi, ut ostendam adulescentulam meam non praestare monogamiam generi suo sed reddere nec tam laudandam esse, si tribuat, quam omnibus exsecrandam, si negare temptauerit, praesertim cum postumus eius Simplicius nomen patris referat et nulla sit excusatio desertae ac sine herede domus, sub quorum patrocinio interdum sibi libido blanditur, ut, quod propter intemperantiam suam faciunt, uideantur facere desiderio liberorum.

sed quid ego quasi ad retractantem loquor, cum audiam eam multos [*]( 5 cf. Luc. 2, 36-38 ) [*](1 unum D corona B geruch. N ageruch. AD,TJa.r. ageruc. llp.r.\'!1 ageroc. K aggeroch. B 2 quae ex quem A futurarum Aa.c.m2D praesidentis (sid in ras.m2) B; num praeuidentis ? 3 et KlV,om.cet. 4 quorum Aa.c.m2TID auia D 5 etronia DN sexagintaTV Annam-6 retulit] fidelis filia, dum tam integre et sanctae uidui(i ex e m2)tatis pudicitiam seruas, annam nobis, fanuhelis filiam, de euangelio retulistijT Annam] an non n 6 fanuh. J1 phanuh. ADN fanu. IOPB phanu. II rettulit K 7 uid. implens N 8 Geruchiae scripsi ad geruchia N ageruch(h cras.77)iae (-ia p.c.m2A)AllD agerociae KIJI aggerochie B quae ex quem m2A qui g paru(b D)ula Aa.c.m2DN paruulum Ap.c.m2 9 nata D 10 destitutam ATI nepte D nepotem (o exp.) B; add. docens g 11 perstrincxi (c exp.) K perstrixi A,lla.c.m2 adolesc. Aa.c.m2 TlDN adulisc. \'I1 12 non] non tam Kp.c.m2(P non tantum N monogamia, IJI genere \'P 13 hominibus D execr. DB negare tempt.] negauerit B 15 desertae] de stirpe KIJI hac B herede domus] heredibus (ibus in ras. ualde diduclis litteris, juit procul dubio e domus) B heredibus domus g sub quor.-17 liber. j frequenter sub patro(ex u m2)cinio posteritatis uiduarum sibi libido blanditur, ut, quod propter intemperantiam suam faciunt, uideantur facere desiderio (ex -ium m2) liberorum r 17 suam etiam codicis uetustissimi r testimonio defensum om.KIJI 18 retrectantem ç locar ex locor m2B ea D )

74
palatii procos ecclesiae uitare praesidio, quos certatim diabolus inflammat, ut uiduae nostrae castitatem probet, quam et nobilitas et forma et aetas et opes faciunt cunctis appetibilem, ut, quanto plura sunt, quae inpugnant pudicitiam, tanto uictricis maiora sint praemia ?