Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Simulque singula testimonii uerba tractanda sunt. uolo, inquit, adulescentulas nubere: cur, quaeso? quia nolo adulescentulas fornicari. procreare filios: quam ob causam? ne metu partus ex adulterio filios necare cogantur. matres familias esse: quare, obsecro ? quia multo tolerabilius est digamum esse quam scortum, secundum habere uirum quam plures adulteros. in altero enim miseriarum consolatio est, in altero poena peccati.

sequitur: nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. in quo breui accinctoque praecepto multa simul monita continentur: ne propositum uiduae exquisitior cultus infamet, ne oculorum nutibus et hilaritate uultus iuuenum post se greges trahat, ne aliud uerbo, aliud habitu polliceatur et conueniat ei uersiculus ille uulgatus: risit et arguto quiddam promisit ocello.

atque ut omnes nubendi causas breui sermone concluderet, cur hoc praecepisset, ostendit dicens: iam enim quaedam abierunt retro post satanan. ideo ergo secunda et, si necesse est, tertia incontinentibus aperit matrimonia, ut a satana [*]( 3 cf. I Tim. 5,11 4 cf. I Tim. 5,14-15 5 cf. I Cor. 7,6 6 *I Tim. 5,14 8 *I Tim. 5, 14 10 I Tim. 5,14 13 I Tim. 5, 14 19 Ouidius am. III 2, 83 21 *I Tim. 5, 15 ) [*]( 1 dampn. quia B 2 in s.l.II,om.D 3 KA(TA eras.)CTPHNIACOYCIN A KACATPHNIACOSCYN B KATACYPHNACQC N xavaovQvvidawot g sign. se(r s.l.)mone B 4 bigamiam Dp.c.m2 dignu qua N 7 adulisc. Aa.c.m2 adolesc. Ap.c.m2NB queso ex quero m2A 8 nullo (in nolo) D adol. A p.c.m2NB filias D 9 ex adult.] et adulterii ATlD 10 multum N 11 est] esse B bigamum Dp.c.m2 digamam g scortum et g 12 est jiP,om.cet. 13 peccati] add. est A(exp.)TlDNB 17 trahant N ne aliud-19 ocello] detestabilis uidua est, quae aliud uerbo (ex —u m2), aliud habitu po(ex pu m2)llicetur. huic conuenit uersiculus ille uulgatus: risit et arguto qui(d s.Lm2)dam promisit ocello r 18 habitu s.l.m2K 19 quidam Fa.c.mflB 20 omni D 21 precipissetAD 22 habierunt Ar sanan IIa.c. satanam g 23 est] esset (t s.l.m2)A a sJ.B satana(add. n s.l.)K satanan (alt. n exp. A) AD satan II satana eas N )

76
abstrahat, ut magis mulierem qualicumque uiro iunctam faciat esse . quam diabolo. sed et ad Corinthios tale quid loquitur: dico autem innuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permanserint ut ego. si autem non se continent, nubant; melius est enim nubere [quam u r i]. cur, apostole ? statim infers: quia peius est uri.