Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

denique, postquam Sodomiticas ualles ac tenebras derelinquens ad montana conscendit, ortus est ei sol m Segor, quae interpretatur \'paruula\', ut parua fides Loth, quia maiora non poterat, saltim minora seruaret. neque enim Gomorrae quondam et erroris habitator statim ad meridiem poterat peruenire, in qua Abraham, amicus domini, cum angelis suscepit deum et Ioseph fratres pascit in Aegypto sponsusque audit a sponsa: ubi pascis, ubi cubas in meridie?

Samuhel quondam plangebat Saul, quia superbiae uulnera paenitentiae medicamine non curabat, et Paulus lugebat Corinthios, qui fornicationis maculas lacrimis delere nolebant. unde et Hiezechiel librum deuorat scriptum intus et foris carmine et planctu et uae: carmine super laude iustorum, planctu super paenitentibus, uae super his, de quibus scriptum est: cum uenerit inpius in profundum malorum, contemnit.

quos ostendit et Esaias dicens: uocauit dominus sabaoth n die a fletum et planctum et decaluationem et accinctionem ciliciorum; ipsi autem fecerunt laetitiam et exultationem mactantes uitulos et occidentes oues, ut comederent carnes, atque dicentes: manducemus et bibamus; cras [*]( 5 cf. Ullom. s. 10, 25 7 Gomorra = caecitas, cf. Onom. s. 72, 31; ?3,19; 74, 13 8 cf. Gen. 18,1 9 ef. Gen. 50,21 10 *Cant. 1, 7 v6) 11 cf. I Reg. 15,11 et 35 12 cf. I Cor. 5, 2 . II Cor. 2, 1-11 14 cf. Ezech. 2, 9—3,3 16 *Prou. 18, 3 18 *Esai. 22,12—13 ) [*]( 1 uitiis s.l.m2I uestigiis J asstr. N astr. tB etj ea g,ras.l—2UU.B trep. desperatione Bp.c.m2 desperatione trep. s respiciens quoque G respiciens D 2 post tergum Gt 3 perd. mul. B perditam D 5 conscendens J, Ia.c.m2 est om.D 6paruaom.fi Lot g saltemGNtB 7 erroris] amorre Gp.c.m2 8 meridiae J quo D habraham I 9 suscipit G pasc. fratres J I 10 et sponsus t a codd., sed ante s impuram ab scribere solet llier. ubi cub. ubi pasc. s pasces J,Ia.c.m2 11 samuel IB Saulem ç; 13 lacrimas J nolebatN et om.JI 14 hiezechihel J iezecbiel t,Bmg.m2 ezechihel I Ezechiel s carmen Nt alt. et G,om.cet. planctum Nt 15 et s.l.S ue Dt ueh Bmg.m2 carmen Nt planctus Nt 16 ue D ueh (h in ras. m2)B superbis D 17 profundo J,Ia.c.m2 etG,om.cet. 18 ęsaias t ysaias B Isaias f uocabit NB 19 ad fletum B accintionem D 21 letitia et exultatione t 22 atque om.Nt )

58
enim moriemur.

de quibus et Hiezechiel loquitur: et tu, fili hominis, dic domui Israhel: sic locuti estis dicentes: errores nostri et iniquitates nostrae super nos erunt et in ipsis contabescimus; et quomodo salui esse poterimus? dic eis: uiuo ego, dicit dominus; nolo mortem inpii, sed ut conuertatur a uia sua.

et iterum: reuertimini recedentes a uia uestra; quare moriemini, domus Israhel? nihil ita offendit deum quam desperatione meliorum haerere peioribus, licet et ipsa desperatio incredulitatis indicium sit. qui enim desperat salutem, non putat futurum esse iudicium. quod si metueret, utique bonis operibus se iudici praepararet. audiamus per Hieremiam loquentem deum: conuerte pedem tuum a uia aspera et guttur tuum a siti et iterum: numquid, qui cadit, non resurget aut, qui auersus est, non reuertetur? et per Esaiam: quando conuersus ingemueris, tunc saluus eris et scies, ubi fueris.