Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

scire non possumus aegrotationis mala, nisi cum fuerit sanitas consecuta, et, quantum boni uirtus habeat, uitia demonstrant clariusque fit lumen conparatione tenebrarum. Hiezechiel quoque isdem uerbis, quia eodem et spiritu: conuertimini, inquit, et redite ab iniquitatibus uestris, domus Israhel, et non erunt uobis in tormentum inpietatis. [*]( 1 *Ezech. 33, 10-11 14 *Hier. 2, 25 15 *Hier. 8, 4 17 *Esai. 30, 15 22 *Ezech. 18, 30-32 ) [*]( 1 hiezechihel D h(expo)ezechihel I ezechi(h s.l.)el J ezechiel tB 2 filii B sic ex si G nunc Ia.c.m2 4 erunt s.l.m2l,om.J sunt Bp.c.m2 5 esse pot.] erimus Nt 6 inpii] peccatoris B 7 ut s.l.B sua] add. mala B 8 morimini GJa.c. 10 desperationem (nem eras.)J desperatio et desperatione B meliorumj malorum tp.c.m2 11 putet D 12 esse fut. J X iudicii (ii in ras. m2G,idt. i eras.J)GJ 13 preparet D audimus Ia.c.m2 iheremiam B Ieremiam g dum loquentem t 15 cadet GJ,Ia.c.m2 16 resurgit Nt quia a(s.l.m2)uersus 1 quod auersum B 17 esayam t Isaiam g conuersus s.l.m2l, om.J 18 scias Ia.c.m2 cies B 19 egrotationes malas Nt cum om..E 20 demonstrat JB,Ia.c. clarius Nt sit G,om.Nt 21 tenebrarum agnosci- musNt hiezechihel D hezechieliVi ezechihel JI ezechiel B hisdem G iisdem s 23 et non —p. 59, 4 Israhel om.D 24 inpiet.] in(m)pietates Ip,c.m2DB )

59
proicite omnes inpietates uestras, quibus inpie egistis aduersum me, et facite uobis cor nouum et spiritum nouum. et quare moriemini, domus Israhel? nolo enim mortem peccator i s, dicit dominus.

unde et in consequentibus loquitur: uiuo ego, dicit dominus. nolo mortem peccatoris, nisi ut reuertatur a uia sua et uiuat, ne mens incredula bonorum repromissione desperet et semel perditioni animus destinatus non adhibeat uulneri curationem, quod nequaquam aestimat posse curari. idcirco iurare se dicit, ut, si non credimus promittenti deo, credamus saltim pro nostra salute iuranti. quam ob causam et iustus precatur ac dicit:

conuerte nos, deus salutaris noster, et auerte furorem tuum a nobis et iterum: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo fortitudinem, auertisti faciem tuam et factus sum conturbatus. postquam enim foeditatem delictorum meorum uirtutum decore mutaui, infirmitatem meam tua gratia roborasti et te audiam pollicentem: persequar inimicos meos et conprehendam eos et non reuertar, donec deficiant, ut, qui te ante fugiebam et inimicus eram, tua conprehendar manu.

ne cesses a persequendo, donec deficiam a uia mea pessima et reuertar ad uirum meum pristinum, qui mihi dabat linteamina mea et oleum et similam et cibabat me pinguissimis cibis. qui idcirco obsaepsit atque praeclusit uias meas pessimas, ut eam inuenirem uiam, quae dicit in euangelio: ego sum uia et uita et ueritas. [*]( 6 *Ezech. 33, 11 12 *Ps. 84, 5 14 *Ps. 29, 8 19 *Ps. 17, 38 22 cf. Ezech. 33, 11 23 cf. Ezech. 16,13 et 18-19 26 *Ioh. 14, 6 ) [*]( 1 in quibus B 2 aduersus Nt 3 alt. et in ras.m2B 4 enim s.l.N Sdom.Jdi et om.B 8 bon. repromissionem INt de bon. repromissione g disperet Jp.c.I ad perditionem B 10 aestimet Nt existimat s non s.l.B 11 saltem GNtB 12 et om.B iustus] seq. spat. 6 litt. t ac G et cet. 13 iram tuam t 14 nobis] add. hucusque s.l.m2J bonitate (pr. t s.l.J)J,2a.c.m2 15 fortit.] uirtutem R 16 tuam] add. a me J(eras.)g 17 fed. t fed. DNB 18 et te] ecce DB audiam Nt 20 eos] illos DB conuertar JZtB ut] utique B 22 nec G 23 mihi s.l.m2l dabit g oleum meum G 24cibabitg ciuis Nt opsepsit D obrepsit G obsess it N B 25 perclusit J reclusit D eam] eas Jp.c.m2 inuenire GJ uiam ex iam (exp. et s.l.m2 nequeam) J qui J 26 uia et ueritas (add. et uita s.l.m2) B uia, ueritas et uita f )

60
audi prophetam loquentem:

qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. euntes ibant et flebant portantes semina sua; uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos, et loquere cum eo: laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis stratum meum rigabo, et iterum: sicut desiderat ceruus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus. sitiuit anima mea ad deum fortem et uiuum, factae sunt lacrimae meae panis per diem et noctem, et in alio loco: deus, deus meus, ad te de luce uigilo. sitiuit ad te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. in terra deserta et inuia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi.