Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et quomodo tenebrae solis fugantur aduentu, sic inlustratione aduentus sui eum dominus destruet atque delebit, [*]( 1 cf. II Thess. 2, 5 4 II Thess. 2, 6 8 cf. Apoc. 17,3.5 14 *II Thess. 2, 7—8 22 II Thess. 2, 8 27 II Thess. 2,8 ) [*]( 1 distruat ℬΦ 2 epla D etiam cum B 3 non s.l. B praecessisset et A 4 nunc ex num D deteneat$34> 7 distr. 93$dextr. D 8 unde] ut AD apocalipsin AtfB apocalypsim g 10 romanae (an eras.)93 12 iuxta ABa.c.m2D oriente AS&D<& e(e)cclesia AD 13 uideretur B 14 que om.D ministerium <Pp.c. oper. iniq. g 15 tenent B teneant B 16 medium 93a.c.m2<I> 17 ille om. s 18 nero s.l.m2fs,oni.$19 operatus AD 21 tenet bisacorr.) tenet tene <P 23 diuina uidelicet bona s 26 interficeretur s 27 aduentus (p 28 dextruet D )

55
cuius opera satanae sunt opera, et, sicut in Christo plenitudo diuinitatis fuit corporaliter, ita et in antichristo omnes erunt fortitudines et signa atque prodigia, sed uniuersa mendacia. quomodo enim signis dei, quae operabatur per Moysen, magi suis resistebant mendaciis et uirga Moysi deuorauit uirgas eorum, ita mendacium antichristi Christi ueritas deuorabit; seducentur autem eius mendacio, qui perditioni sunt praeparati.

et quia tacita quaestio poterat commoueri: cur enim concessit deus omnem eum habere uirtutem et signa atque prodigia, per quae seducantur, si fieri potest, etiam electi dei?\', solutione praeuenit quaestionem et, quod obponi poterat, antequam obponatur, absoluit. faciet, inquit, haec omnia non sua uirtute, sed concessione dei propter Iudaeos, ut qui noluerunt caritatem recipere ueritatis, hoc est Christum, quia caritas dei diffusa est in corda credentium et ipse dicit: ego sum ueritas, de quo in psalmis scriptum est: ueritas de terra orta est.

qui ergo caritatem et ueritatem non receperunt, ut saluatore suscepto salui fierent, mittit illis deus non operatorem, sed ipsam operationem, id est fontem erroris, ut credant mendacio, quia mendax est ipse et pater eius. et siquidem antichristus de uirgine natus esset et primus uenisset in mundum, poterant habere Iudaei excusationem et dicere, quod putauerint ueritatem et idcirco mendacium pro ueritate susceperint; nunc autem ideo iudicandi sunt, immo procul dubio condemnandi, quia Christo ueritate contempta postea mendacium, id est antichristum, suscepturi sunt. [*]( 1 cf. II Thess. 2, 9 cf. Col. 2, 9 2 cf. II Thess. 2,9 4 cf. Ex. 7, 8-12 6 cf. II Thess. 2,10 8 cf. II Thess. 2, 9 9 cf. Matth. 24, 24 13 cf. Rom. 5, 5 14 Ioh. 14, 6 15 Ps. 84, 12 16 cf. II Thess. 2, 10 18 loh. 8, 44 ) [*]( 2 et om.ADB erant 93a.c.s 3 atque] et s prodigia om.D sed del.D 4 quae] qui SSp.c. operatur A operabantur B resistere AD restitere s 6 ueritatis s deuorauit D seducuntur AD 7 praeparata A pot. questio$9 et om.AD seducuntur AD si ex s; B 10 solutio AD oponi <aa.c.B opponi sp.c.ç 11 adsoluit s haec om.AD 12 confessione faa.c.m2$13 hoc est] add. spiritum dei per B 14 corde 93 17 mittet Ap.c.m2B 18 mendatium s 19 ille ipse B 20 poterat s Iud. hab. g 21 dicerent Aa.c.D 22 suceperint (sic) sed cum non ita sit B 23 in xpo B xpi D contenta 93 24 sint Ap.r.D;add. explic ad algasia questns num - XI - D )

56

CXXII. AD RUSTICUM DE PAENITENTIA.

Quod ignotus ad ignotum audeo scribere, sanctae ancillae Christi Hedybiae et sanctae filiae meae, coniugis tuae Artemiae, immo sororis ex coniuge atque conseruae, fecit deprecatio. quae nequaquam propria salute contenta tuam et ante quaesiuit in patria et nunc in sanctis locis quaerit salutem imitari cupiens Andreae et Philippi apostolorum beniuolentiam, quorum uterque inuentus a Christo fratrem Simonem et amicum Nathanahel inuenire desiderat, ut alter eorum mereatur audire: tu es Simon, filius Iohannis, tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, alter \'donum dei\' —hoc enim in lingua nostra sonat Nathanahel — Christi ad se loquentis testimonio subleuetur: ecce uere Israhelita, in quo dolus non est.

optauerat quondam et Loth cum filiabus saluare coniugem suam et de incendio Sodomae et Gomorrae paene semiustus erumpens educere eam, quae [*]( 7 cf. Ioh. 1,40-46 10 *Ioh. 1, 42 11 cf. Onom. s. 66, 14; 75, 15 12 cf. Onom. s. 19,14 13 Iohj 1, 47 14 cf. Gen. 19, 15-26 ) [*](G = Neapolitanus VI. D. 59 s. VII. ) [*](J = Vindohonensis lat. 934 s. IX. ) [*](I = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*](t = Casinensis 298 s. X-Xl. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad rusticum de p(a)enitentia(?«7,2a.c.m2 ad rusticum exhortatoria ad peni- tentiam Ip.c.m2 ad rusticum exortatoriasuper poenitentiam (penitente B)DB ad rusticium super agenda penitentia, quem uxor casta luxuriosum eidem hieronimo pr(a)esens insinuauit Nt; Hieronymi nomen exhibent tituli in G (eiusdem), DNtB ) [*]( 3 adeo G 4 hedybiae G he(he— t e- DB)dibiae (-e) cet. sanctae G,om.cet. arthemiae(—e) Dt,Np.c. arteminae G 5 ex in ras. m2B et J 6 contemta N contempta B 7 salutem Otn.ç 8 philipi I beneu. J,Ja.c. 9 symonem JDB nat(h s.l.)anael B desiderabat B 10 alter] uterque Nt symon Gp.c.m2JID ioannis Za.c. iohanna D 11 cephas IDN cefas B 12 in om.ç 13 natanahel B Nathanael g 14 uere] uir I 15 lot Ga.c.m2( alt. et om.G 16 semustus J,Ia.c.m2 educeret N ) *

57
pristinis uitiis tenebatur adstricta; sed et trepida desperatio respiciensque postergum aeterno infidelitatis titulo condemnatur et ardens fides pro una muliere perdita totam Segor liberat ciuitatem.