Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nequaquam igitur gentilis plangendus est atque Iudaeus, qui in ecclesia non fuerunt et semel mortui sunt, de quibus saluator dicit: dimitte mortuos, ut sepeliant mortuos suos, sed [eos], qui per scelera atque peccata egrediuntur de ecclesia et nolunt ultra reuerti ad eam damnatione uitiorum.

unde et ad uiros ecclesiasticos, qui muri et turres ecclesiae nuncupantur, loquitur sermo propheticus dicens: muri Sion, proferte lacrimas inplentes illud apostoli: gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, ut dura corda peccantium uestris lacrimis prouocetis ad fletum, ne perseuerantes in malitia audiant: ego plantaui te uineam fructiferam, omnem ueram; quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienae?et iterum ligno dixerunt: \'pater meus es tu\' et lapidi: \'tu genuisti me\', et aduerterunt ad me dorsa et non facies suas. et est sensus: noluerunt ad me conuerti, ut agerent paenitentiam, sed cordis duritia in iniuriam meam sua terga uerterunt. quam ob rem et dominus loquitur ad Hieremiam:

uidisti, quae fecerunt mihi, habitatio Israhel? abierunt super omnem montem excelsum et subter omne lignum frondosum et fornicati sunt ibi. et dixi, postquam fornicata est haec omnia: \'reuertere ad me\'et non est reuersa. , [*]( 1 *Hier. 22, 10 6 *Matth. 8, 22. *Luc. 9, 60 10 *Thren. 2, 18 11 Rom. 12,15 14 *Hier. 2, 21 16 *Hier. 2, 27 21 *Hier. 3, 6—7 ) [*](3 planctum GNt quia ex qui I 5 morituri(?) O ait DB 6 ut sep.] sepelire s sepelliant Gp.c. 7 eos seclusi eos plange g 10 syon Nt 13 perseuerante B in illa malitia B 14 te s.l.m2I,om.J uineam meam (meam del.m2Σ) JΣ fruct. Gt frug. cet. 15 omnem ueram] omne semen uerum B uersa g amaritudine DNi 16 alienam D aliena Ba.c.m2 17 me ge(ie—B)- nuisti JIDB 18 aduert. scripsi auert. G uert. cet. 20 cordis duritia t,Bp.c.m2 per cordis duritiam g 21 ieremiam B 22 habitatores GNt 23 excelsum (s.l.m2) montem 1 montem in mJ.B excelsum om.J subter] super Nt 24 omnem Gt sunt s.l.m2I,om.J 25 forn. est] facta sunt B; add. et fecit s 26 ad me reuertere DB )

62

0 clementiam dei, o nostram duritiam! dum et post tanta scelera nos prouocat ad salutem et nec sic quidem uolumus ad meliora conuerti: si reliquerit, inquit, uxor uirum suum et alii nupserit et uoluerit postea reuerti ad eum, numquid suscipiet eam et non detestabitur? pro quo scriptum est iuxta Hebraicam ueritatem, quod in Graecis et Latinis codicibus non habetur: et tu reliquisti me; tamen conuertere et suscipiam te, dicit dominus.

Esaias quoque in eundem sensum isdem loquitur paene sermonibus: conuertimini, qui profundum consilium cogitatis et iniquum, filii Israhel. reuertere ad me et redimam te. ego deus et non est alius praeter me. iustus et saluator non est absque me. reuertimini <id me et salui eritis, qui estis in extremis terrae. recordamini horum et ingemescite et agite paenitentiam, qui erratis. conuertimini corde et mementote priorum a saeculo, quoniam ego sum deus et non est alius absque me.