Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

conuerte nos, deus salutaris noster, et auerte furorem tuum a nobis et iterum: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo fortitudinem, auertisti faciem tuam et factus sum conturbatus. postquam enim foeditatem delictorum meorum uirtutum decore mutaui, infirmitatem meam tua gratia roborasti et te audiam pollicentem: persequar inimicos meos et conprehendam eos et non reuertar, donec deficiant, ut, qui te ante fugiebam et inimicus eram, tua conprehendar manu.

ne cesses a persequendo, donec deficiam a uia mea pessima et reuertar ad uirum meum pristinum, qui mihi dabat linteamina mea et oleum et similam et cibabat me pinguissimis cibis. qui idcirco obsaepsit atque praeclusit uias meas pessimas, ut eam inuenirem uiam, quae dicit in euangelio: ego sum uia et uita et ueritas. [*]( 6 *Ezech. 33, 11 12 *Ps. 84, 5 14 *Ps. 29, 8 19 *Ps. 17, 38 22 cf. Ezech. 33, 11 23 cf. Ezech. 16,13 et 18-19 26 *Ioh. 14, 6 ) [*]( 1 in quibus B 2 aduersus Nt 3 alt. et in ras.m2B 4 enim s.l.N Sdom.Jdi et om.B 8 bon. repromissionem INt de bon. repromissione g disperet Jp.c.I ad perditionem B 10 aestimet Nt existimat s non s.l.B 11 saltem GNtB 12 et om.B iustus] seq. spat. 6 litt. t ac G et cet. 13 iram tuam t 14 nobis] add. hucusque s.l.m2J bonitate (pr. t s.l.J)J,2a.c.m2 15 fortit.] uirtutem R 16 tuam] add. a me J(eras.)g 17 fed. t fed. DNB 18 et te] ecce DB audiam Nt 20 eos] illos DB conuertar JZtB ut] utique B 22 nec G 23 mihi s.l.m2l dabit g oleum meum G 24cibabitg ciuis Nt opsepsit D obrepsit G obsess it N B 25 perclusit J reclusit D eam] eas Jp.c.m2 inuenire GJ uiam ex iam (exp. et s.l.m2 nequeam) J qui J 26 uia et ueritas (add. et uita s.l.m2) B uia, ueritas et uita f )

60
audi prophetam loquentem:

qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. euntes ibant et flebant portantes semina sua; uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos, et loquere cum eo: laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis stratum meum rigabo, et iterum: sicut desiderat ceruus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus. sitiuit anima mea ad deum fortem et uiuum, factae sunt lacrimae meae panis per diem et noctem, et in alio loco: deus, deus meus, ad te de luce uigilo. sitiuit ad te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. in terra deserta et inuia et inaquosa, sic in sancto apparui tibi.

quamquam sitierit te anima mea, tamen multo te plus carnis meae labore quaesiui et tibi in sancto apparere non potui, nisi prius in terra deserta a uitiis et inuia aduersariis potestatibus et absque humore et reumate ullius libidinis commorarer. fleuit et dominus super ciuitatem Hierusalem, quia non egisset paenitentiam, et Petrus trinam negationem amaritudine abluit lacrimarum inpleuitque illud propheticum: exitus aquarum deduxerunt oculi mei.

plangit et Hieremias populum paenitentiam non agentem dicens: quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo populum istum per diem et noctem? [*]( 1 *Ps. 125, 5—6 5 *Ps. 6, 7 7 *Ps. 41, 2-4 11 *Ps. 62, 2—3 19 cf. Luc.19, 41-44 20 cf. Matth. 26,75 etc. 21 Ps. 118,136 23 *Hier. 9,1 ) [*]( 2 portantes] mittentes Gp.c.m2 4 in] cum B 5 lab. in gem. meo om.DNtB 6 in om.Nt lacr. meis 1 7 ceru. des. J X 10 te deum s uiuum et fortem D forte Ba.c.m2 fontem g et s.l.m2JB,om.Ig uiuum] add. quando ueniam et apparebo ante faciem dei ? g sunt] add. mihi Is.l.m2 g 11 panis s.l.N panes JIDB 12 anima mea ad te f 13 multiplicetur G tibi] et Nt 14 pr. et om.B et in Nt alt. et] et in Nt 15 aparuit (t eras.) I quamquam enim DNtB te s.l.m2B inteNt l6multumj quae(e)sibi GD 17 prius] plus Nt deserta s.l.m2t,om.D aduers. et G et adu(au Nt)ers. INt 18 umore J rheumate g illius IBa.c.m2 19 et s.l.m2l,om.J 20 e(aeJ)gissent J (n exp.)DB ablit B abstulitNt 21 prof. G passim 23 dauit G 24 aquas J,Ia.c.m2 )

61
cur autem plangat et defleat, sequenti sermone demonstrat: nolite flere mortuum neque plangatis eum. flete planctu, qui egreditur, quia non reuertetur u 11 r a.