Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quos ostendit et Esaias dicens: uocauit dominus sabaoth n die a fletum et planctum et decaluationem et accinctionem ciliciorum; ipsi autem fecerunt laetitiam et exultationem mactantes uitulos et occidentes oues, ut comederent carnes, atque dicentes: manducemus et bibamus; cras [*]( 5 cf. Ullom. s. 10, 25 7 Gomorra = caecitas, cf. Onom. s. 72, 31; ?3,19; 74, 13 8 cf. Gen. 18,1 9 ef. Gen. 50,21 10 *Cant. 1, 7 v6) 11 cf. I Reg. 15,11 et 35 12 cf. I Cor. 5, 2 . II Cor. 2, 1-11 14 cf. Ezech. 2, 9—3,3 16 *Prou. 18, 3 18 *Esai. 22,12—13 ) [*]( 1 uitiis s.l.m2I uestigiis J asstr. N astr. tB etj ea g,ras.l—2UU.B trep. desperatione Bp.c.m2 desperatione trep. s respiciens quoque G respiciens D 2 post tergum Gt 3 perd. mul. B perditam D 5 conscendens J, Ia.c.m2 est om.D 6paruaom.fi Lot g saltemGNtB 7 erroris] amorre Gp.c.m2 8 meridiae J quo D habraham I 9 suscipit G pasc. fratres J I 10 et sponsus t a codd., sed ante s impuram ab scribere solet llier. ubi cub. ubi pasc. s pasces J,Ia.c.m2 11 samuel IB Saulem ç; 13 lacrimas J nolebatN et om.JI 14 hiezechihel J iezecbiel t,Bmg.m2 ezechihel I Ezechiel s carmen Nt alt. et G,om.cet. planctum Nt 15 et s.l.S ue Dt ueh Bmg.m2 carmen Nt planctus Nt 16 ue D ueh (h in ras. m2)B superbis D 17 profundo J,Ia.c.m2 etG,om.cet. 18 ęsaias t ysaias B Isaias f uocabit NB 19 ad fletum B accintionem D 21 letitia et exultatione t 22 atque om.Nt )

58
enim moriemur.

de quibus et Hiezechiel loquitur: et tu, fili hominis, dic domui Israhel: sic locuti estis dicentes: errores nostri et iniquitates nostrae super nos erunt et in ipsis contabescimus; et quomodo salui esse poterimus? dic eis: uiuo ego, dicit dominus; nolo mortem inpii, sed ut conuertatur a uia sua.

et iterum: reuertimini recedentes a uia uestra; quare moriemini, domus Israhel? nihil ita offendit deum quam desperatione meliorum haerere peioribus, licet et ipsa desperatio incredulitatis indicium sit. qui enim desperat salutem, non putat futurum esse iudicium. quod si metueret, utique bonis operibus se iudici praepararet. audiamus per Hieremiam loquentem deum: conuerte pedem tuum a uia aspera et guttur tuum a siti et iterum: numquid, qui cadit, non resurget aut, qui auersus est, non reuertetur? et per Esaiam: quando conuersus ingemueris, tunc saluus eris et scies, ubi fueris.

scire non possumus aegrotationis mala, nisi cum fuerit sanitas consecuta, et, quantum boni uirtus habeat, uitia demonstrant clariusque fit lumen conparatione tenebrarum. Hiezechiel quoque isdem uerbis, quia eodem et spiritu: conuertimini, inquit, et redite ab iniquitatibus uestris, domus Israhel, et non erunt uobis in tormentum inpietatis. [*]( 1 *Ezech. 33, 10-11 14 *Hier. 2, 25 15 *Hier. 8, 4 17 *Esai. 30, 15 22 *Ezech. 18, 30-32 ) [*]( 1 hiezechihel D h(expo)ezechihel I ezechi(h s.l.)el J ezechiel tB 2 filii B sic ex si G nunc Ia.c.m2 4 erunt s.l.m2l,om.J sunt Bp.c.m2 5 esse pot.] erimus Nt 6 inpii] peccatoris B 7 ut s.l.B sua] add. mala B 8 morimini GJa.c. 10 desperationem (nem eras.)J desperatio et desperatione B meliorumj malorum tp.c.m2 11 putet D 12 esse fut. J X iudicii (ii in ras. m2G,idt. i eras.J)GJ 13 preparet D audimus Ia.c.m2 iheremiam B Ieremiam g dum loquentem t 15 cadet GJ,Ia.c.m2 16 resurgit Nt quia a(s.l.m2)uersus 1 quod auersum B 17 esayam t Isaiam g conuersus s.l.m2l, om.J 18 scias Ia.c.m2 cies B 19 egrotationes malas Nt cum om..E 20 demonstrat JB,Ia.c. clarius Nt sit G,om.Nt 21 tenebrarum agnosci- musNt hiezechihel D hezechieliVi ezechihel JI ezechiel B hisdem G iisdem s 23 et non —p. 59, 4 Israhel om.D 24 inpiet.] in(m)pietates Ip,c.m2DB )

59
proicite omnes inpietates uestras, quibus inpie egistis aduersum me, et facite uobis cor nouum et spiritum nouum. et quare moriemini, domus Israhel? nolo enim mortem peccator i s, dicit dominus.

unde et in consequentibus loquitur: uiuo ego, dicit dominus. nolo mortem peccatoris, nisi ut reuertatur a uia sua et uiuat, ne mens incredula bonorum repromissione desperet et semel perditioni animus destinatus non adhibeat uulneri curationem, quod nequaquam aestimat posse curari. idcirco iurare se dicit, ut, si non credimus promittenti deo, credamus saltim pro nostra salute iuranti. quam ob causam et iustus precatur ac dicit: