Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Filius meus Apodemius, qui interpretationem nominis sui longa ad nos ueniens nauigatione signauit et de oceani litore atque ultimis finibus Galliarum Roma praeterita quaesiuit Bethleem, ut inueniret in ea caelestem panem et saturatus eructuaret in domino ac diceret: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, detulit mihi in parua scidula maximas quaestiones, quas a te datas mihique tradendas diceret.

ad quarum lectionem intellexi studium reginae Saba in te esse conpletum, quae de finibus terrae sapientiam uenit audire Salomonis. non quidem ego Salomon, qui et ante se et post se cunctis hominibus praefertur in sapientia, sed tu regina appellanda es Saba, in cuius mortali corpore non regnat peccatum et quae ad dominum tota mente conuersa audies ab eo: conuertere, conuertere, Sunamitis. etenim Saba in lingua nostra \'conuersionem\' sonat.

simulque animaduerti, quod quaestiunculae tuae de euangelio tantum et de apostolo positae indicant te ueterem scripturam aut non satis legere aut non satis intellegere, quae tantis obscuritatibus et futurorum typis inuoluta est, ut omnis interpretatione egeat et porta orientalis, de qua uerum lumen exoritur et per quam pontifex ingreditur et egreditur, semper clausa sit et soli Christo pateat, qui habet clauem Dauid, aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, ut illo reserante introeas cubiculum eius et dicas: introduxit me rex in cubiculum s u u m.

praeterea satis miratus sum, cur purissimo fonte uicmo [*]( 4 Bethleem = domus panis 6 Ps. 44, 2 9 cf. III Reg. 10, 1-13 10 cf. Matth. 12, 42 13 cf. Rom. 6,12 14 Cant. 6, 12 15 cf. Onom. s. 10, 14; 60, 2 20 cf. Ezech. 43,1-4 et 44,1—2 22 *Apoc. 3,7 24 *Cant. 1,3 ) [*]( 1 de praefationis titulis cf. supra 2 apodemus B 3 beniens G,om.ADC de om.B 4 gall. finibus C gallie finibus D finibus galileorurnG 5 eructaretC ructuaret (ex-rit) S3 dum G dm ADB 6 eructuauit A eructuabit D ego om.93 7 scedula AB scedola 58 schedulaς 8 a quarum lectione ADCBap.r. 9 istudium G sabba B 10 uen. aud. sap. s salamonis G 11 solomon G 12 in om.C adpell. G 14 audis 93 15 sunamitesD salamitis 93a.c. 17 et om.B propositae 585 indicant te] indicantem C 18 aut non sat. int. om.B et om.AD 19 obuoluta B interpretationem Aa.r.D 20 exortus B 22 Dauid] add. qui DC,As.l.m2 cludit utroque loco G 24 dicis B 25 uicino relicto g e uicino 936 ) [*]( l* )

4
nostri tam procul riuuli fluenta quaesieris et omissis aquis Siloe, quae uadunt cum silentio, desideres aquas Sior, quae turbidis saeculi huius uitiis sordidantur. habes ibi sanctum uirum Alethium presbyterum, qui uiua, ut aiunt, uoce et prudenti disertoque sermone possit soluere, quae requiris, nisi forte peregrinas merces desideras et pro uarietate gustus nostrorum quoque condimentorum te alimenta delectant. aliis dulcia placent, nonnullos subamara delectant, horum stomachum acida renouant, illorum salsa sustentant.

uidi ego nauseam et capitis uertiginem antidoto, quae appellatur πικρά, saepe sanari et iuxta Hippocraten contraria contrariorum remedia. itaque nostram amaritudinem illius nectareo melle curato et mitte in Merram lignum crucis senilemque pituitam iuuenili austeritate conpesce, ut possis laeta cantare: quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo.