Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Cur Iohannes discipulos suos mittit ad dominum, ut interrogent eum: tu es, qui uenturus es, a n, alium expectamus ? cum prius ipse de eodem dixerit: ecce agnus dei, ecce, qui tollit peccata mundi? — De hac quaestione in commentariis Matthei plenius diximus — unde [*]( 1 Esai. 8, 6 2 cf. Hier. 2,18; Onom. s. 30, 13; 55, 13 10 cf. Hippocratem apud Galenum ijyieivav kdyov I 7 (VI 34 Kuehn) 12 cf. Ex. 15, 25 13 *Ps. 118, 103 16 Matth. 11, 3 etc. 17 * Ioh. 1, 29 19 cf. Hieron. comm. in Matth. 11, 3 * ) [*]( 1 siloae OAsyloe D 2 uadent Ga.c.Aa.c.m2D desiderares B aquas otn.!SB seor B sibor C 3 ibi] istic g 4 aletium B alechium S disserto- que M.C. is 5 posset B peregrina C merce Aa.c. mercedesZ) 6 ueritate Ga.c. 7 alliamentag aliis-alt. delect. inmg.S&.om.B alt. delectent Aa.c.m2C 8 stomacum Ga.c. sthomacum Aa.c.m2 falsa B 9 ego] g (= ergo) B nausiam Ap.c.m2SSCB anthidoto D anthido (add. do s.l.m2) A quod D qui iSB appellantur AC 10 INXPA G et eras.A hippocraten GD-tem C hyppocratem S3 ipp(ip B)ocratem AB contrariorum contraria (add. esse ς ) remedia Cg, om.AD, unde mihi suspicio oritur uerba tradita et a me recepta merum interpretamentum esse, Hieronymum ipsum scripsisset ia ivavxia nilv frvawioiv Idfiata 11 nestorio (s ex c)93 12 merram G myrram AftC murram D mirram B Mara s s(eras.)anilemque A pituitam s.l., in lin. uocabulum erasum (p..tam, tort. poetam) A uitam D uita (del.,s.l. pituitam)83 iuuenali \'iSB iuuenalia Aa.c.m2 13 auctoritate GAD 14 orio C mei Gp.r. 15 de titulo speciali in)SB cf.supra p. 1 suos om.ADC interrogetG interrogarent ADCB 18 ecce om.GAD (ct. p. 1, 6) peccatum G - )

5
apparet, quae haec interrogas, ipsa te uolumina non habere —, tamen stringendum est breuiter, ne omnino tacuisse uideamur.. Iohannes mittebat discipulos suos in uinculis constitutus, ut sibi quaerens illis disceret et capite truncandus illum doceret esse sectandum, quem interrogatione sua magistrum omnium fatebatur.

neque enim poterat ignorare, quem ignorantibus demonstrauerat et de quo dixerat: qui habet sponsam, sponsus est et: cuius non sum dignus calciamenta portare et: illum oportet crescere, me autem minui, deumque patrem audierat intonantem: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. quod autem dicit: tues, qui uenturus es, an alium expectamus ? hunc quoque sensum habere potest: scio, quod ipse sis, qui tollere uenisti peccata mundi, sed, quia ad inferos descensurus sum, etiam hoc interrogo, utrum et illuc ipse descendas an inpium sit hoc de filio dei credere aliumque missurus sis.

hoc autem scire desidero, ut, qui te in terris hominibus nuntiaui, etiam in inferis nuntiem, si forte uenturus es. tu enim es, qui uenisti dimittere captiuitatem et soluere eos, qui in uinculis tenebantur. cuius sciscitationem dominus intellegens operibus magis quam sermone respondit et Iohanni praecipit nuntiari, uidere caecos, ambulare claudos, leprosos mundari, surdos audire, mortuos surgere et — quod his maius est — pauperes euangelizari, pauperes uel humilitate uel diuitiis, ut nulla inter pauperem diuitemque distantia sit salutis, sed omnes uocentur aequaliter.

quodque infert: beatus, qui non fuerit scandalizatus in me, non Iohannem, sed discipulos eius percutit, qui prius accesserant ad eum dicentes: [*]( 7 Ioh. 3, 29 8 Matth. 3, 11 9 Ioh. 3, 30 10 Matth. 3, 17 12 Matth. 11, 3 etc. 13 cf. Ioh.1, 29 21 d. Matth.11, 4-5 etc. 25 *Matth. 11,6etc. 27 Matth. 9,14 ) [*]( 1 qui B 2 tam G 3 constitutos Aa.c.m2C 4 illi discerent SBa.c.B 5 fatebantur B 6 dem.] ante (antea93p.c.n»2) monstrauerat 93 B 8 calceam. s 10 int. aud. ADC 11 dilectissimus (is ex u D) ADC complacuit B 14 pec- caturn AD disc. 93 dec. B 15 hoc om.B utrum] uirum B discendas 83 inpium] ipsum AD 16 dei filio AD 17 alt. in om.fdCB inforis B 19 tenebant D 20 operis 93a.c. operi B respondet g 21 prae(e)cepit ASBD mmtiaret (alt. t eras.)93 nuntians B 23 euangelizare ASaa.c.,D pauperes autem g utj et Aa.c.DC 24 pauperem-25 aeq. om.D 25 quoque D tunc quoque A beatus est 93B )

6
quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant ? et ad Iohannem: magister, cui tu praebuisti testimonium iuxta Iordanen, ecce discipuli eius baptizant et plures ueniunt ad e u m. quo dicto liuorem significant de signorum magnitudine et inuidiae mordacitate uenientem, cur baptizatus a Iohanne ipse audeat baptizare et multo amplior ad eum turba concurrat, quam prius uenerat ad Iohannem.

et ne forsitan plebs nesciens hoc dicto Iohannem suggillari arbitraretur, in illius laudes perorat et coepit de Iohanne ad turbas dicere circumstantes: quid existis ad desertum uidere? harundinem uento agitatam? et quid existis in solitudinem uidere? hominem mollibus uestitum? et reliqua. cuius dicti hic sensus est: numquid ad hoc existis in heremum, ut uideretis hominem instar harundinis uentorum flatu in partes uarias inclinari? ut, quem ante laudauerat, de eo nunc dubitet et, de quo prius dixerat: ecce agnus dei, nunc interroget, utrum ipse an alius sit, qui uel uenerit uel uenturus sit.