Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ergo integrum corpus est, de quo diximus in alia quaestione, et non tenens caput, ex quo omne corpus conexum atque conpactum accipiat augmentum in administrationem Christi. hoc corpus ecclesia est et, quicumque huius corporis tenuerit caput et cetera membra seruauerit, habebit integrum corpus, quantum potest recipere humana natura. iuxta hunc modum et animae integritas conseruanda est, quae dicere potest: benedic, anima mea, dominum, qui sanat omnes infirmitates tuas, et de qua scriptum est: misit uerbum suum et \' sanauit eos. spiritus quoque in nobis integer conseruatur, quando non erramus in spiritalibus, sed uiuimus spiritu, adquiescimus spiritui et opera carnis mortificamus spiritu adferimusque omnes fructus eius: caritatem, gaudium, pacem et cetera.

Aliter: Praecipitur nobis Salomone dicente: tu autem describe eatripliciterin consilio et scientia, ut respondeas uerba ueritatis his, qui proponunt tibi. triplex in corde nostro descriptio et regula scripturarum est: prima, [*]( 10 in alia quaestione] epist. CXIX ? 11 cf. Col. 2, 19 16 *Ps. 102, 2. 3 18 Ps. 106, 20 21 cf. Rom. 8,13 22 cf. Gal. 5, 22 23 *Prou. 22,20-21 ) [*]( 1 operatur A 2 pes amb.] perambulet <P aud. aur. g 3 stomanis B conquoquat -493 coquat [JD cocat B aluus ex alius m2B alius A uentcr Sa c. parte membr-D 4parteJ. truncatusDB apostolorum A,Ba cm2 5 corp. Christ. ς 6 omnia ADB aut om.D 7 si ut AB sicut cet. reppei ta/7 fuerit A spir. adh. g habentes II ha bentia (ntia in ras.m2) B,om.D 9 abscissas <P manibus s 10 habent D 11 et non om g co(n s.?.)pactum <f) 12 accipit DB accepit A accipiet g in cm.D administratione <7>, Ba.c.m2, ministratione A; add. corporis ç 13 ecclesiae ADB 14 corpus om.D 15 accipere pot. g 18 et om.A 19 int. in nobis D 20 uiu.] add. in II, Bs.l. 21 spiritui] spu A<J> in spiritu D 22 pacem om. Φ 23 discribe ΒΦ 24 ut] et D 25 uerbo ATl 26 discrip(b IT,Itio ΠΒΦ ) [*]( LV. Hicron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 33 )

514
ut intellegamus eas iuxta historiam, secunda iuxta tropologiam, tertia iuxta intellegentiam spiritalem.

in historia eorum, quae scripta sunt, ordo seruatur; in tropologia de littera ad maiora consurgimus et, quicquid in priori populo carnaliter factum est, iuxta moralem interpretamur locum et ad animae nostrae emolumenta conuertimus; in spiritali ϑεωϩία ad sublimiora transimus, terrena dimittimus, de futurorum beatitudine et caelestibus disputamus, ut praesentis uitae meditatio umbra sit futurae beatitudinis. quos tales Christus inuenerit, ut et corpore et anima et spiritu integri conseruentur et perfectam habeant triplicis in se scientiae ueritatem, hos sua pace sanctificabit et faciet esse perfectos.

multi simpliciter hunc locum de resurrectione intellegunt, ut et spiritus et anima et corpus in aduentu domini integra conseruentur. alii ex hoc loco triplicem in homine uolunt adfirmare substantiam: spiritus, quo sentimus, animae, qua uiuimus, corporis, quo incedimus. sunt, qui ex anima tantum et corpore subsistere hominem disserentes spiritum in eo tertium, non substantiam uelint intellegi, sed efficientiam, per quam et mens in nobis et sensus et cogitatio et animus appellatur, et utique non sunt tot substantiae, quot nomina.

cumque illud eis\' oppositum fuerit: benedicite, spiritus et animae iustorum, dominum, scripturam non recipiunt dicentes eam in Hebraico non haberi. nos autem in praesenti loco, ut supra diximus, spiritum, qui cum anima et corpore integer conseruatur, non substantiam spiritus sancti, quae non potest interire, sed gratias [*]( 20 *Dan. 3, 86 ) [*]( 1 eam D,B (ex ea m2) secunda] add. ut (ex et m2) A trophoJ. (f) semper 2 t( rtia ut A 4 quidquid 1) 5 emolumentum (f> 6 spiritalia (alt. a exp.) 33 ΘΕΟΡΙ (C s.l.A)A A.Ba.c., ras. 6litt. fi 7 de] ad D 8 fut. beat sit g futurorum D 9 Christ. tal. c talis Ba.c. <T> pr. et om AΒΦanimae AD 10 in se habeant triplicis in se (sic) 930 se om.A scientia 1> 11 sanctificauit ADaa.c. Ba.c.m2 facitIID 12utetinras.m2B pr. ets.l.D 13aduentu7T integriII)5 ex] in IIΒΦ 14 hominem A hoc loco D 15 sentiamus A anima AD qua] quo 930 quo] que (f> 17 uelint] uel f{> 18 pr. et om.B tert. et s.l.m\'2R appellantur D 19 et om.g quod Da.e.m2<T> eis illud II cis om.WT* 20 obp. BB app. A 21 domino s hinc scripturam A 22 ebraicoDa.c.<T? habere DΦ,Ba.c. ut om.%30 23 spir.] scriptum g 24 substantia D que ex qui m2B )

515
eius donationesque accipimus, quae nostra uel uirtute uel uitio et accenduntur et extinguntur in nobis. [*]( 1 quae] que (e in ras.m2) B,om.iJ> et om.B 2 acceduntur Ra.c,m2 accenditur (f> et om.D extinguuntur Tlp.e.g nobis] add. explicit ad hedibiam 33 amen. deo gratias. explicit ad hedibiam fi explicit ad hedibiam questionum CYM (s.l.ll) MY (ex I Π) K I (PlT) o N (= ϭυμμίϰτων) IID)